Latin
Incipit Prologus Cuiusdam Sapientis.
Fredegarius, Chronica 9.35
Not analysed yet
Anno 13. regni Teuderici, cum Theudebertus Bilichildem habebat uxorem, quam Brunechildis a neguciatoribus mercaverat, et esset Bilichildis utilis et a cunctis Austransiis vehementer diligeretur, simplicitatem Teudeberti honeste conportans, nihil se menorem a Brunechilde esse censirit, sed sepius per legatus Brunechilde dispicirit, dum ab ipsa increpabatur, quod ancilla Brunechilde fuisset, tandem his et aliis verbis, legatis discurrentibus, ab invicem vexarentur: placetus inter Colerinse et Sointense fiaetur, ut has duas reginas pro pacem inter Teudericum et Teudebertum coniungerint conloquendum; sed Bilichildis consilio Austrasiis inibi venire distulit.