Latin
9.36.16 to 9.36.33
Fredegarius, Chronica 9.36.16-33
Not analysed yet
Tunc Teudericus ait, melius esse virum Dei oportunis subsidiis honorare, quam Dominum ex servorum eius offensam ad iragundiam provocare. Iobet ergo regio cultu oportuna parare Deique famolo dirigi. Itaque venerunt et iuxta imperium regis oblata offerunt. Que cum vidisset dapes et pocula cultu regio admenistrata, inquirit, quid sibi de ista vellint. Aient ille: 'Tibi a rege fore directa'. Abuminatus ea, ait: 'Scriptum est: „Munera impiorum reprobat Altissemus". Non enim dignum est, ut famolorum Dei ora cibis eius polluantur, qui non solum suis, verum etiam aliorum habitaculis famulis Dei aditum deniget'. His dicta, vascula omnia in frustra disrupta sunt, vinaque ac sicera solo diffusa, ceteraque separatim dispersam. Pavifacti menistri rei geste causam regi nunciant. Illi pavore perculsus, cum avia delucolo ad virum Dei properant. Precantur de commisso veniam; se in postmodum emendare pollicentur. His pacatus promissis, ad monasterium rediit. Sed polliciti vadaemonii iura non diu servata violantur; exercentur miseriarum incrimenta, solitoque a rege adulteria patrantur. Quae audita, beatus Columbanus litteras ad eum verberibus plenas direxit comminaturque excomunicationem, ei emendare dilatando non vellit. Ad haec rursum permuta Brunechildis, regis animum adversum Columbanum excitat omnique conatu perturbare intendit ; oraturque proceris, auligas, optamatis omnis, ut regis animum contra verum Dei perturbarint; episcopusque sollicitare adgressa, et de eius religione detrahendo et statim regulae, quam suis custodienda monachis indederat, macularet. Obtemperantis igitur auli regiae persuasionibus misere reginae, regis animum contra verum Dei perturbant, cogentes, ut accideret hac relegione probaret. Abactus itaque rex ad virum Dei Lussovium venit, conquestusque cum eo, cur ab conprovincialibus moribus discisceret, et inter septa secretiora omnibus christianis aditus non pateret. Beatus itaque Columbanus, ut erat audax atque animo vegens, talibus obicienti regi respondit, se consuetudinem non habere, ut secularium hominum et relegioni alienis famulorum Dei habitationes pandant introitum.