# Chronica 9.36.34-47

Fredegarius, Chronica, 9.36.34 to 9.36.47. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/9.36.34
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/9.36.34

Se et oportuna aptaque loca ad hoc habere parat a, quo omnium hospitum adventus suscipiatur. Ad haec rex: 'Si', inquid, 'largitatis nostre munera et solamenis supplimentum capere cupis, omnibus in locis omnium patebit introitus'. Vir Dei respondit: 'Si quod nunc usque sub regulare disciplinae abenis constrictum fuit, violare conaris, nec tuis muneribus nec quibusquae subsidiis me fore ad te sustentaturum. Et si hanc ob causam tu hoc in loco venisti, ut servorum Dei caenubia distruas et regularem disciplinam macules, cito tuum regnum funditus ruiturum et cum omni propaginae regia dimersurum'. Quod postea rei probabit eventus. Iam enim timerario conatu rex refecturium ingressus fuerat. His ergo territus dictis, foris celer repetat. Diris post haec vir Dei increpationibus rex urguetur, contraque Teudericus ait: 'Martirii coronam a me tibi inlaturam speras'. Non esse tantae demenciae, ut hoc tantum patraret scelus, sed pociores consilii se ageret utilia paraturum, ut qui ab omnium saecularium mores discescat, quo venerit, ea via repetare studeat. Auligum simul consona voce vota prorumpunt, se habere non velle his in locis, qui omnibus non societur. Ad haec beatus Columbanus se dicit de cinubii septa non egressurum, nisi violenter abstrahatur. Discessit ergo rex, relinquens virum quendam procerem nomen Baudulfum. His enim cum remansisset, virum Dei a monasterio pellet et poenes Vesoneionem oppidum ad exulandum perducit, quoadusque ex eo regali sentencia quod voluisset decerneret. Post haec vir Dei cernens, quod nullis costudiis angeretur a nulloque molestiam ferret, – videbant enim omnes in eum Dei virtutem flagrare, ideoque omnes ab eius iniuriis secregabantur , ne socii culparum forent, – ascendit ergo dominica die in verticem ardui cacuminis montis illius, – ita enim situs urbis habetur, cum domorum densitas in diffuso latere proclivi montis sita sit, prorumpent ardua in sublimibus cacuminibus, qui, undique abscisi fluminis Dovae alveo vallante, nullatenus commeantibus viam pandit, – ibique usque ad mediam diem expectat, si aliqui iter ad monasterium revertendi prohibeat.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
