Latin
9.36.48 to 9.36.59
Fredegarius, Chronica 9.36.48-59
Not analysed yet
Et cum nullus contrarius existeret, ipse per mediam urbem cum suis ad monasterium regreditur. Quo audito, Brunechildis ac Theudericus, quod scilicet ab exilio revertisset, atrociorebus irae aculeis stimulantur; iubent Bertharium comitem attencius perquirendum virorum cum presidio ,simulque et Baudulfum, quem superius direxerat, destinarunt. Quo cum venissent ,beatum Columbanum in eclesia posetum sallentioque ac oratione deditum cum omni congregatione fratrum repperiunt, sicque virum Dei adlocuntur: 'Vir Dei, precamur, ut tam regiis, quam etiam nostris oboedias preceptis, egressusque eo itenere, quo primum his adventasti in locis'. At ille: 'Non enim', inquid, 'reor placere Conditore, semul natali solo ob Christi timorem relecto, dinuo repedare'. Cumque nullatenus cerneret sibi virum Dei obaudire ,relictis quibusdam, quibus ferocia animi forcior inerat, Bertharius abscessit. Hii vero qui remanserant virum Dei hortantur, ut illis misereatur, qui ad tale opus patrandum infeliciter fuerant relicti, eorumque periculo consoleret; qui si eum violenter non abstraherent ,mortis eos pericolum incurrere. At ille se ait iam saepius testatum esse, nisi vim abstraheretur, se non discessurum. Illi gemino vallati periculo, undique urguenti formidinae ,palleum quo indutus erat adtingunt; alii genibus provoluti cum lacrimis precantur, ut pro tanti scoleris culpam illis ignosceret, qui non suis desideriis, sed regiis obtemperarent preceptis. Videns itaque vir Dei pericolorum fore, si suae seviretate satisfaceret ,cum omni eiulatu atque maerore egreditur, depotatis custodibus, qui, quousque ditionis suae regno pelleretur, non eum relinquerent. Inter quos primus Ragumundus erat, qui eum Nametis usque perduxit. Sicque a regno Theuderici expulsus, iterum Hiberniam insulam repedare disposuit. Sed ut nulli paenitus iter gradiendum fit pontificius ,nisi permissum Altissimi, ipsi vero sanctus Italiam expetens, monasterium in loco nomen Bobio illuc construens, sancte conversationis, plenus dierum migrat ad Christum.