Latin
Incipit Prologus Cuiusdam Sapientis.
Fredegarius, Chronica 9.49
Not analysed yet
Ipsoque anrio 40. Chlothariae Adloaldus rex Langobardorum, filius Agone regi, cum patri suo successisset in regno, legato Mauricio imperatoris nomen Eusebio ingeniose ad se venientem benigne suscepit. Inunctus in balneo nescio quibus ungentes ,ab ipsi Eusebio persuadetur et post inuncionem nec quicquam aliud, nisi quod ab Eusebio hortabatur, facere non potebat. Persuasos ab ipso, primatis et nobiliores cunctis in regno Langobardorum interficere ordinarit; eiusdem stinctis, se cum omni gente Langobardorum imperio traderit. Quod cum iam vel duodecem ex eis, nullis culpis extantibus, gladio trucedasset, reliqui cernentes eorum esse vitae periculum,