# Chronica 9.53

Fredegarius, Chronica, Incipit Prologus Cuiusdam Sapientis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/9.53
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/9.53

Anno 42. regni Chlothariae Dagobertus cultu regio et iusso patris honeste cum leudibus Clippiaco nec procul Parisius venit, ibique germanam Sichieldae regini nomen Gomatrudae in coniugium accepit. Transactis nupciis, diae tercio inter Chlotharium et filium suum Dagobertum gravis horta fuit intencio: petensquae Dagobertus cuncta que ad regnum Austrasiorum pertinebant suae dicione vellere recipere ; quod Chlotharium vehementer denegabat, eidem ex hoc nihil velle concedere. Elictis ab his duobus regibus duodicem Francis, ut eorum disceptatione haec finirit intentio, – inter quos et domnus Arnulfus pontifex Mettensis cum reliquis episcopis elegitur et benignissime, ut sua erat sanctitas, inter patrem et filium pro pacis loquebatur concordia, – tandem a pontificebus vel sapientissimis viris procerebus pater paceficatur cum filio. Reddensque ei soledatum quod aspexerat ad regnum Austrasiorum , hoc tan tum exinde, quod citra Legere vel Provinciae partibus situm erat, suae dicione retenuit.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
