Latin
Incipit Prologus Cuiusdam Sapientis.
Fredegarius, Chronica 9.54
Not analysed yet
Anno 43. regni Chlothariae Warnacharius maior domi moritur. Filius eius Godinus animum levetates inbutus, novercam suam Bertane eo anno accepit uxorem. Unde Chlotharius rex ad versus eum nimia furore permutus, iobet Arneberto duci, qui Godini germanam uxorem habebat, eum cum exercito interficeret. Godinus cernens suae vitae periculum habere, terga vertens, cum uxorem ad Dagoberto regi perrexit in Auster et in eclesia sancti Apri, regio timore perterritus, fecit confugium. Dagobertus per legatus pro eius vita saepius Chlothario regi depraecabat. Tandem a Chlothario promittitur Godino vita concessa, tamen ut Bertanem, quam contra canonum instituta uxorem acciperat, relinquerit. Quod cum ipsa reliquisset et reversus est in regnum Burgundiae, Berta continuo ad Chlotharium perrexit, dicens, si Godinus conspecto Chlothariae presentatur, ipsum regem vellet interficere. Godinus iusso Chlothariae per precipua loca sanctorum, domni Medardi Soissionas et domni Dionisis Parisius ,ea preventione sacramenta daturus adducitur, ut semper Chlothariae deberit esse fidelis, ut congruae locus esset repertus, quo pacto separatus a suis interficeretur. Chramnulfus unus ex procerebus et Valdebertus domesticus dicentes ad Godino, ut Aurilianis in ecclesia sancti Aniani et Thoronos ad limina sancti Martini ipsoque sacramento adhuc impleturus adiret Quod cum in suburbano Carnotis, Chramnulfo indecante et transmittente, ora prandiae in quedam villola venisset, ibique Ramnulfus et Waldebertus super ipsum cum exercito inruunt eumque interficiunt et eos qui cum ipso adhunc resteterant, quosdam interficiunt aliusque expoliatus in fuga vertentes relinquunt. Eo anno Palladius eiusque filius Sidocus episcopi Aelosani, incusante Aighynane duci, quod rebellione Wasconorum fuissent consciae, exilio retruduntur. Boso, filius Audoleno, de pago Stampinse iusso Chlothario ab Arneberto duci interficetur ,repotans ei estobrum cum regina Sighilde. Eo anno Chlotharius cum procerebus et leudibus Burgundiae Trecassis coniungetur, cum eorum esset sollicitus, si vellint, decesso iam Warnachario, alium eius honores gradum sublimare; sed omnes unianimiter deligantes si, nequicquam si velle maiorem domus elegere, regis graciam obnexe petentes cum rege transagere.