Latin
Incipit Prologus Cuiusdam Sapientis.
Fredegarius, Chronica 9.60
Not analysed yet
Revertens in Neptreco, sedem patris suae Chlothariae diligens, adsiduae resedire disponens, cum omnem iustitiam quem prius dilixerat fuisset oblitus; cupiditates instincto super rebus ecclesiarum et leudibus sagace desiderio vellit omnibus undique expoliis novos implere thinsauros, luxoriam super modum deditus, tres habebat maxime ad instar reginas et pluremas concupinas. Reginae vero haec fuerunt : Nantechildis, Vulfegundis et Berchildis. Nomina concubinarum, eo quod plures fuissent, increvit huius chronice inseri. Quod cum versum fuisset cor eius, sicut super meminemus, et ad Deum eius cogitatio recessisset, tamen postea, atque utinam illi ad mercedem veram lucre fuisset, nam aelymosinam pauperibus super modum largiter aerogabat, si huius rei sagacitas cupiditates instincto non prepedisset, regnum, creditur, meruisset aeternum.