Latin
Incipit Prologus Cuiusdam Sapientis.
Fredegarius, Chronica 9.62
Not analysed yet
Chairibertus Aurilianis veniens, Sigybertum de sancto lavacro excipit. Aega vero a citeris Neptrasiis consilio Dagoberti erat adsiduos. Eo anno legati Dagoberti, quos ad Aeraclio imperatore direxerat, nomenibus Servatus et Paternus ad eodem revertuntur, nunciantes pacem perpetuam cum Aeraclio firmasse. Acta vero miraculi, quae ab Aeraclio factae sunt, non praetermittam.