# Chronica 9.74

Fredegarius, Chronica, Incipit Prologus Cuiusdam Sapientis.. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/chronica/9.74
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/fredegarius/chronica/9.74

Anno decemo regni Dagoberti, cum ei nunciatum fuissit, exercitum Winitorum Toringia fuisse ingressum, cum exercito de regnum Austrasiorum de Mettis urbem promovens, transita Ardinna, Magancia cum exercito adgreditur, disponens Renum transire, scaram de electis viris fortis de Neuster et Burgundia cum ducebus et grafionebus secum Habens. Saxones missus ad Dagobertum dirigunt, petentes, ut eis tributa, quas fisci dicionebus dissolvebant, indulgerit; ipse vero eorum studio et utiletate Winidis resistendum spondent et Francorum limete de illis partebus custodire promittent. Quod Dagobertus consilio Neustrasiorum adeptus prestetit; Saxones, qui uius peticionebus suggerendum venerant, sacramentis, ut eorum mus erat, super arma placata pro universis Saxonebus firmant. Sed parum haec promissio sortitur aefectum; tamen tributo Saxones, quem reddere consuaeverant, per preceptionem Dagoberti habent indultum. Quinnentas vaccas inferendalis annis singolis a Chlothario seniore censiti reddebant, quod a Dagoberto cassatum est.

---

Fredegarius, Chronica. Text: Monumenta Germaniae Historica (openMGH), CC BY 4.0. Changes: apparatus and markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://data.mgh.de/openmgh/bsb00000749.zip.
