Latin
Incipit Prologus Cuiusdam Sapientis.
Fredegarius, Chronica 9.76
Not analysed yet
Cumque anno duodecemo regni Dagoberti eidem filius nomen Chlodoveos de Nanthilde regina natus fuissit, consilio Neustrasiorum eorumque admonicione per pactiones vincolum cum Sigybertum, filium suum, firmasse dinuscetur, et Austrasiorum omnes primati, pontevecis citirique leudis Sigyberti manus eorum ponentes insuper ,sacramontis firmaverunt, ut Neptreco et Burgundia soledato ordene ad regnum Chlodoviae post Dagoberti discessum aspecerit; Aoster vero idemque ordine soledato, eo quod et de populo et de spacium terre esset quoaequans, ad regnum Sigyberti idemque in integretate deberit aspecere; et quicquid ad regnum Aostrasiorum iam olem pertenerat, hoc Sigybertus rex suae dicione rigendum recipere et perpetuo dominandum haberit, excepto docato Dentilini, quod ab Austrasius iniquiter abtultus fuerat, iterum ad Neustrasius subiungeretur et Chlodoveo regimene subgiceretur. Sed has pacciones Austrasiae, terrorem Dagoberti quoacti, vellint nonlint, firmasse visi sunt. Quod postea temporebus Sigyberti et Chlodoviae regibus conservatum fuisse constat.