Latin
Incipit Prologus Cuiusdam Sapientis.
Fredegarius, Chronica 9.9
Not analysed yet
Eo anno uxor Anaulfi imperatores Persarum nomen Caesara virum relinquens ,cum quattuor pueris, totidem puellis ad beatum Iohannem episcopum Constantinopule veniens, se unam esse de populo dixit et baptismi gratiam ad antedictum beatum Iohannem expetit. Cumque ab ipso pontifice fuisset baptizatus, agusta Maurici imperatores ea de sancto suscepit lavacro. Quam cum vir suos imperatur Persarum per legationis sepius repetiret, et Mauricius emperatur uxorem ipsius esse nesciret, tunc agusta videns eam pulcerrimam, suspicans, ne ipsa esset quam legati quaerebant, dicensque eis: 'Mulier quedam de Persas hic venit; dixit, se unam esse de populo. Videte eam; forsitam ipsa est quam queretis'. Quam legati videntis, proni in terram adoraverunt, dicentes, ipsam esse eorum domina quam querebant. Dicit ad eam agusta: 'Reddi illis responsum.' Tunc illa respondit: 'Ego cum istos non loquor; vitam illorum instar ad canis est. Si conversi christiani, sicut et ego sum, efficiuntur, tunc eis respondebo'. Legati vero animo libenti baptismi gratiam accipiunt. Postea dicens ad eos Caesara: 'Se vir meus voluerit fieri christianus et baptismi gratiam accipere, libenter ad eum revertam; nam paenitus aliter ad ipso non repedabo'. Legati imperatore Persarum nunciantes, statim ille legationem ad Mauricio imperatore misit, ut sanctus Iohannis venerit Anciociam; ipso tradente, baptismum vellet accipere. Tunc Mauricius imperator infinitissimum adparatum Anciociam fieri iussit, ubi imperator Persarum cum sexaginta milia Persus baptizatus est, et per duabus ebdomadis a Iohanne et reliquis episcopis Persas ad plenitudinem supra scripto numero baptizantur. Emperatorem illum Gregorius episcopus Anciociam suscepit de lavacrum. Anaulfus imperator Mauricio imperatore petens, ut episcopus cum clero sufficiente eidem darit, quos in Persas estabelirit, ut universa Perseda baptismi gratiam adhiberint. Quod Mauricius libenti prestetit animo, summaque celeritate omnes Perseda ad Christi cultum baptizantur.