# Fredegarii Scholastici Chronicum cum Suis Continuatoribus, sive Appendix ad Sancti Gregorii Episcopi Turonensis Historiam Francorum. 1.158-163

Fredegarius, Fredegarii Scholastici Chronicum cum Suis Continuatoribus, sive Appendix ad Sancti Gregorii Episcopi Turonensis Historiam Francorum., Lines 1.158-1.163. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/fredegarii-scholastici-chronicum-cum-suis-continuatoribus-sive-appendix-ad-sanct/1.158

AN. DLXXXIX. X. Anno 29 Guntchramni exercitus in Spaniam ejusdem jussu dirigitur; sed negligentia Bosonis, qui caput exercitus fuit, graviter a Gotthis exercitus ille trucidatur.
AN. DXC. XI. Anno 30 regni suprascripti principis, tunica Domini nostri Jesu Christi, quae eidem in passione sublata est, et a militibus qui eum custodiebant, est sortita, de qua David propheta dicit: Et super vestimenta mea posuerunt sortem (Joan. XIX, 24; Ps. XXI, 19), inventa est prodente Simone filio Jacob, qui per duas hebdomadas multis cruciatibus affectus, tandem profitetur ipsam tunicam in civitate Zafad procul a Hierosolyma in arca marmorea positam esse. Quam Gregorius Antiochenus et Ihomas Hierosolymorum, et Johannes Constantinopolitanus episcopi cum aliis multis episcopis, triduanum facientes jejunium, exinde condigne cum arca marmorea, levi effecta, quasi ex ligno fuisset, ordine pedestri Hierosolymam cum devotione sanctissima perduxerunt, eamque in loco ubi crux Domini adoratur cum triumpho posuerunt. Eo anno luna obscurata est. Eo anno inter Francos et Britannos super fluvium Vicinonia bellum est ortum.
XII. Beppelenus dux Francorum factione Hebracharii, itemque ducis, a Britannis interficitur. Unde post Hebracharius ad summam paupertatem de rebus suis spoliatus pervenit.
AN. DXCI. XIII. Anno 31 regni Guntchramni Theudefredus dux Ultra Juranus moritur, cui successit Wandalmarus in honore ducatus. Ipsoque anno Ago dux in Italia super Langobardos in regno sublimatur.
AN. DXCII. Anno 32 regni Guntchramni, ita a mane usque ad mediam diem sol minoratus est, ut tertia pars ex ipso vix appareret.
AN. DXCIII. XIV. Anno 33 regni Guntchramni. Eo anno V, Kalendas Aprilis, ipse rex moritur, sepultus est in ecclesia sancti Marcelli, in monasterio quod ipse construxerat. Regnum ejusdem Childebertus assumpsit. Eodem anno Quintrio dux Campanensis cum exercitu in regnum Chlotharii ingreditur. Chlotharius cum suis obviam pergens hostiliter Quintrionem in fugam vertit, sed utrinque exercitus nimium trucidatus est.

---

Fredegarius, FREDEGARII SCHOLASTICI CHRONICUM CUM SUIS CONTINUATORIBUS, SIVE APPENDIX AD SANCTI GREGORII EPISCOPI TURONENSIS HISTORIAM FRANCORUM.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/fredegarius.html.
