# Fredegarii Scholastici Chronicum cum Suis Continuatoribus, sive Appendix ad Sancti Gregorii Episcopi Turonensis Historiam Francorum. 1.192-194

Fredegarius, Fredegarii Scholastici Chronicum cum Suis Continuatoribus, sive Appendix ad Sancti Gregorii Episcopi Turonensis Historiam Francorum., Lines 1.192-1.194. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/fredegarii-scholastici-chronicum-cum-suis-continuatoribus-sive-appendix-ad-sanct/1.192

AN. DCX. XXXVII. Anno 15 regni Theuderici, cum Alesaciones, ubi fuerat enutritus, praecepto patris sui Childeberti tenebat, a Theudeberto ritu barbaro pervaditur. Unde placitum inter hos duos reges, ut Francorum judicio finiretur, Saloissa castro instituunt. Ibique Theudericus cum scaritis tantum decem millibus accessit. Theudebertus vero cum magno exercitu Austrasiorum inibi praelium vellens committere aggreditur, quod cum undique Theudericus ab exercitu Theudeberti circumdaretur, coactus atque compulsus Theudericus, timore perterritus, per pactionis vinculum Alsacios ad partem Theudeberti firmavit; etiam et Suggentenses et Turenses et Campanenses, quos saepius repetebat, idemque amisisse visus est. Regressus uterque ad sedes proprias. His diebus et Alamanni in pago Aventicensi Ultra-Jurano hostiliter ingressi sunt, ipsumque pagum praedantes, Abbelinus et Herpinus comites cum caeteris de ipso pago comitibus cum exercitu pergunt obviam Alamannis. Uterque phalangae wangas jungunt ad praelium; Alamanni Trans-Juranos superant, pluritatem eorum gladio trucidant, et prosternunt; maximam partem territorii Aventicensis incendio concremant; plurimorum nimium hominum multitudinem exinde in captivitatem duxerunt; reversique cum praeda pergunt ad propria. Theudericus ob has injurias deinceps integra assiduitate consilium iniebat, quo pacto Theudebertum potuisset opprimere. Eo anno Bilichildis a Theudeberto interficitur. Theudebertus puellam, nomine Theudichildem, accipit uxorem.
AN. DCXI. Anno 16 Theuderici, Theudericus legationem ad Chlotharium direxit, indicans se contra Theudebertum, eo quod frater suus non esset, hostiliter velle aggredere, si Chlotharius in solatio Theudeberti non esset; ducatum Dentelini, quem contra Theudebertum cassaverat, si Theudericus Theudebertum superaret, Chlotharius supra memoratum Dentelini ducatum in suam ditionem reciperet. Hac convenientia a Theuderico et Chlothario, legatis intercurrentibus, firmata, Theudericus movet exercitum.
AN. DCXII. XXXVIII. Anno 17 Theuderici regis, Lingonas de universis regni sui provinciis mense Madio exercitus adunatur, dirigensque per Andelaum, Nasio castro capto, Tullum civitatem perrexit. Ibique Theudebertus cum Austrasiorum exercitu obviam pergens, in Tullensi campania confligunt certamine. Theudericus superat Theudebertum, ejusque exercitum prosternit. Caesa est de exercitu eodem praelio nimia multitudo virorum fortium. Theudebertus terga vertens per territorium Mettense veniens, transito Vosago, Coloniam fugaciter pervenit. Theudericus post tergum cum exercitu insequens, beatus et apostolicus vir Leonisius. Magancensis urbis episcopus, diligens utilitatem Theuderici, et odiens stultitiam Theudeberti, ad Theudericum veniens dixit: Quod coepisti perficito, satis te utiliter oportet hujus rei causam expetere. Rustica fabula dicitur, quod cum lupus ascendisset in montem, et cum filii sui jam venare coepissent, eos ad se in monte vocat, dicens: Quam longe oculi vestri in unamquamque partem videre praevalent, non habetis amicos, nisi paucos qui de vestro genere sunt. Perficite igitur quod coepistis. Theudericus cum exercitu Ardennam transiens Tolbiacum pervenit. Theudebertus cum Saxonibus, Thuringis et caeteris gentibus, quos de ultra Rhenum, vel undique potuerat adunare, contra Theudericum Tolbiacum perrexit, ibique denuo commissum est praelium. Fertur a Francis caeterisque gentibus ab antiquitus sic forte nec aliquando fuisse praelium conceptum. Ibi enim tanta strages ab utroque exercitu facta est, ut phalanges in ingressu certaminis contra se praeliantes, cadavera virorum occisorum undique non haberent ubi inclinata jacerent, sed stabant mortui inter caeterorum cadavera stricti quasi viventes. Sed Domino praecedente iterum Theudericus Theudebertum superat, et a Tolbiaco usque Coloniam exercitus Theudeberti gladio trucidatur. Per loca oram terrae cooperuit, ipsoque die Coloniam perrexit, omnesque thesauros Theudeberti inibi recepit. Dirigensque Theudericus ultra Rhenum post tergum Theudeberti Bertharium cubicularium, qui diligenter Theudebertum insequens, cum jam cum paucis fugeret, ipsum captum Bertharius Coloniae conspectui Theuderici praesentat, exutum vestibus regalibus, Theudebertus exspoliatus, equusque ejus cum stratura regia, hoc totumque Berthario a Theuderico conceditur. Theudebertus vinctus Cabillono destinatur; filius ejus, nomine Meroveus, parvulus, jussu Theuderici apprehensus a quodam per pedem ad petram percutitur, cerebrum ejus capite eruptum amisit spiritum. Chlotharius ducatum Dentelini secundum convenientiam Theuderici integrum suae ditioni redigit. Ob quam rem Theudericus cum jam toti Auster dominaretur, nimia indignatione commotus, contra Chlotharium exercitum movet.

---

Fredegarius, FREDEGARII SCHOLASTICI CHRONICUM CUM SUIS CONTINUATORIBUS, SIVE APPENDIX AD SANCTI GREGORII EPISCOPI TURONENSIS HISTORIAM FRANCORUM.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/fredegarius.html.
