# Fredegarii Scholastici Chronicum cum Suis Continuatoribus, sive Appendix ad Sancti Gregorii Episcopi Turonensis Historiam Francorum. 1.204-207

Fredegarius, Fredegarii Scholastici Chronicum cum Suis Continuatoribus, sive Appendix ad Sancti Gregorii Episcopi Turonensis Historiam Francorum., Lines 1.204-1.207. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/fredegarii-scholastici-chronicum-cum-suis-continuatoribus-sive-appendix-ad-sanct/1.204

AN. DCXVII. Anno 34 regni Chlotharii, legati tres nobiles ex gente Langobardorum Agiulfus, Pompegius, et Gauto, ab Agone rege ad Chlotharium regem destinantur, petentes ut illa duodecim millia solidorum, quae annis singulis Francorum aerariis dissolvebant, debuissent cassari, exhibentes ingeniose secretius tria millia solidos, ex quibus Warnacharius mille, Gundelandus mille, et Chucus mille acceperunt: Chlothario vero triginta sex millia solidorum insimul exhibebant. Quare consilio suprascriptorum, qui occulte exeniati fuerant, Chlotharius ipsa tributa a parte Langobardorum cassavit; et amicitiam perpetuam cum Langobardis sacramentis et pactis firmavit.
AN. DCXVIII. XLVI. Anno 35 regni Chlotharii Bertethrudis regina moritur, quam unico amore dilexerat Chlotharius, et omnes leudes bonitatem ejus cernentes vehementer amaverant.
AN DCXXII. XLVII. Anno 39 regni Chlotharii, Dagobertum filium suum consortem regni facit, eumque super Austrasios regem instituit, retinens sibi quod Ardenna et Vosagus versus Neuster et Burgundiam excludebant.
AN. DCXXIII. XLVIII. Anno 40 regni Chlotharii, homo quidam, nomine Samo, natione Francus, de pago Sennonago plures secum negotiantes ascivit, ad exercendum negotium in Sclavos, cognomento Winidos, perrexit. Sclavi jam contra Avares, cognomento Chunos, et regem eorum Gaganum coeperant rebellare. Winidi Befulci Chunis fuerant jam ab antiquitus, ut cum Chuni in exercitu contra gentem quamlibet aggrediebant, Chuni pro castris adunato illorum exercitu stabant, Winidi vero pugnabant; si vero ad vincendum praevalebant, tunc Chuni praedas capiendum aggrediebant; sin autem Winidi superabantur, Chunorum auxilio fulti vires resumebant. Ideo Befulci vocabantur a Chunis, eo quod duplici in congressione certaminis vestita praelia facientes ante Chunos praecederent Chuni ad hiemandum annis singulis in Selavos veniebant; uxores Selavorum et filias eorum stratu sumebant; tributa super alias oppressiones Selavi Chunis solvebant. Filii Chunorum, quos in uxores Winidorum et filias generaverant, tandem non sufferentes hanc malitiam ferre et oppressionem, Chunorum dominationem negantes, ut supra memini, coeperant rebellare. Cum in exercitu Winidi contra Chunos fuissent aggressi, Samo negotians, de quo memoravi superius, cum ipsis in exercitu perrexit, ibique tanta ejus fuit utilitas, ut mirum fuisset, et nimia multitudo de Chunis gladio Winidorum trucidata fuisset. Winidi cernentes utilitatem Samonis, eum super se eligunt regem, ubi triginta quinque annos regnavit feliciter. Plura praelia contra Chunos suo regimine Winidi gesserunt, suo consilio et utilitate Winidi semper superarunt. Samo duodecim uxores ex genere Winidorum habebat, de quibus viginti duos filios et quindecim filias habuit.

---

Fredegarius, FREDEGARII SCHOLASTICI CHRONICUM CUM SUIS CONTINUATORIBUS, SIVE APPENDIX AD SANCTI GREGORII EPISCOPI TURONENSIS HISTORIAM FRANCORUM.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/fredegarius.html.
