# Fredegarii Scholastici Chronicum cum Suis Continuatoribus, sive Appendix ad Sancti Gregorii Episcopi Turonensis Historiam Francorum. 1.208-209

Fredegarius, Fredegarii Scholastici Chronicum cum Suis Continuatoribus, sive Appendix ad Sancti Gregorii Episcopi Turonensis Historiam Francorum., Lines 1.208-1.209. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/fredegarii-scholastici-chronicum-cum-suis-continuatoribus-sive-appendix-ad-sanct/1.208

XLIX. Ipsoque anno 40 Chlotharii, Adaloaldus rex Langobardorum filius Agonis regis, cum patri suo successisset in regno, legatum Mauricii imperatoris, nomine Eusebium, ingeniose ad se venientem benigne suscepit. Inunctus in balneo nescio quibus unguentis ab ipso Eusebio persuadebatur; et post hanc unctionem nequidquam aliud, nisi quod ab Eusebio hortabatur, facere poterat. Persuasus ab ipso ut primates et nobiliores cunctos in regno Langobardorum interficere ordinaret, eisdem exstinctis, se cum omni gente Langobardorum imperio Mauricii traderet. Quod cum jam duodecim ex eis, nullis culpis exstantibus, gladio trucidasset, reliqui cernentes eorum esse vitae periculum, L. Charoaldum ducem Taurinensem, qui germanam Adaloaldi regis habebat uxorem, nomine Gundebergam, omnes seniores et nobilissimi Langobardorum gentis uno conspirantes consilio, in regnum eligunt sublimandum. Adaloaldus, veneno hausto, interiit. Charoaldus statim regnum arripuit. Taso unus ex ducibus Langobardorum cum ageret Tuscanam provinciam, superbia elatus, adversus Charoaldum regem coeperat rebellare.
LI. Gundeberga regina cum esset pulchra aspectu, benigna in cunctis, et pietate plenissima, Christiana, eleemosynis larga, praecellente bonitate ejus, diligebatur a cunctis. Homo quidam, nomine Adalulfus, ex genere Langobardorum, cum in aula palatii assidue ad obsequium regis conversaretur, quadam vice ad reginam veniens, cum in ejus staret conspectu, Gundeberga regina eum sicut et caeteros diligens, dixit honestae staturae Adalulfum fuisse formatum. Ille haec audiens ad Gundebergara secretius ait, dicens: Formam status mei laudare dignata es, stratui tuo jube me subjungere. Illa fortiter denegans, eumque despiciens in faciem exspuit. Adalulfus cernens se vitae periculum habere, ad Charoaldum regem protinus cucurrit, petens ut secretius quod ad suggerendum habebat, exponeret. Loco accepto, dixit ad regem: Domina mea regina tua Gundeberga apud Tasonem ducem secretius tribus diebus locuta est, ut te veneno interficeret, ipsumque sibi conjugatum sublimaret in regnum. Charoaldus rex his mendaciis auditis credens, Gundebergam in Caumello castro in unam turrem exsilio trudit. Chlotharius legatos dirigens ad Charoaldum regem, inquirens qua de re Gundebergam reginam parentem Francorum humiliasset, ut exsilio retrudisset. Charoaldus his verbis mendacibus quasi veritate subsisterent, respondit. Tunc unus ex legatariis, nomine Ansoaldus, non quasi injunctum habuisset, sed ex se ad Charoaldum dixit: Liberare poteras de blasphemia [Id est, bl?me] hanc causam; jube illum hominem qui hujuscemodi verba tibi nuntiavit armari, et procedat alius de parte reginae Gundebergae; quique armatus ad singulare certamen, ut judicio Dei, his duobus confligentibus, cognoscatur utrum hujus culpae reputationis Gundeberga sit innoxia, an fortasse culpabilis. Cumque haec Charoaldo regi et omnibus primatibus palatii sui placuissent, jubet Adalulfum armatum conflictum adire certaminis, et de parte Gundebergae procurrentibus consobrinis Gundebergae et Ariberto, homo, nomine Pitto, contra Adalulfum armatus aggreditur. Cumque conflixissent certamine, Adalulfus a Pittone interficitur. Gundeberga statim de exsilio post annos tres regressa sublimatur in regnum.

---

Fredegarius, FREDEGARII SCHOLASTICI CHRONICUM CUM SUIS CONTINUATORIBUS, SIVE APPENDIX AD SANCTI GREGORII EPISCOPI TURONENSIS HISTORIAM FRANCORUM.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/fredegarius.html.
