Latin
Lines 1.217-1.220
Fredegarius, Fredegarii Scholastici Chronicum cum Suis Continuatoribus, sive Appendix ad Sancti Gregorii Episcopi Turonensis Historiam Francorum. 1.217-220
Not analysed yet
AN. DCXXIX. LIX. Anno 8 regni sui cum Auster regio cultu circuiret, quamdam puellam, nomine Ragnetrudam stratui ascivit suo, de qua eo anno habuit filium, nomine Sigibertum.
LX. Revertens in Neptricum, sedem patris sui Chlotharii diligens, assidue residere disposuit. Cum omnis justitiae quam prius dilexerat esset oblitus, cupiditatis instinctu super rebus Ecclesiarum et leudibus, sagaci desiderio, vellet omnibus undique spoliis novos implere thesauros. Luxuriae supra modum deditus tres habebat ad instar Salomonis reginas, maxime et plurimas concubinas. Reginae vero hae erant, Nantechildis, Wlfegundis et Berchildis. Nomina concubinarum eo quod plures fuissent, increvit huic Chronicae inseri. Quod cum aversum plurimum fuisset cor ejus, sicut supra meminimus, et a Deo cogitatio ejus recessisset, tamen postea, atque utinam illi ad mercedem veram lucri fuisset, nam eleemosynam pauperibus supra modum largiter erogabat, si hujus rei sagacitas cupiditatis instinctu non praepedisset, regnum ut creditur meruisset aeternum.
LXI. Cum leudes sui ejus nequitiam gemerent, naec cernens Pippinus, cum esset cautior cunctis, et consiliosus valde, plenissimus fide, ab omnibus dilectus, pro justitiae amore qua Dagobertum consiliose instruxerat, dum suo usus fuerat consilio, sibi tamen nec quidquam oblitus justitiae, neque recedens a via bonitatis, cum ad Dagobertum accederet, prudenter agebat in cunctis, et cautum se in omnibus ostendebat; zelum [Ch. ,zelus] Austrasiorum adversus eumdem vehementer suggerebat, ut etiam ipsum cum Dagoberto conarentur facere odiosum, ut potius interficeretur. Sed justitiae amor et Dei timor, quem diligenter amplexus fuerat, ipsum liberavit a malis. Ipse vero eo anno cum Sigiberto filio Dagoberti ad Charibertum regem accessit.
LXII. Charibertus, Aurelianis veniens, Sigibertum de sancto lavacro excepit. Aega vero a caeteris Neptrasiis consilio Dagoberti erat assiduus. Eo anno legati Dagoberti, quos ad Heraclium imperatorem direxerat, his nominibus Servatus [Al. ,Servatius] et Paternus, ad eumdem revertuntur, nuntiantes pacem perpetuam cum Heraclio firmasse. Acta vero miraculi quae ab Heraclio facta sunt non praetermittam.