# Fredegarii Scholastici Chronicum cum Suis Continuatoribus, sive Appendix ad Sancti Gregorii Episcopi Turonensis Historiam Francorum. 1.223-224

Fredegarius, Fredegarii Scholastici Chronicum cum Suis Continuatoribus, sive Appendix ad Sancti Gregorii Episcopi Turonensis Historiam Francorum., Lines 1.223-1.224. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/fredegarii-scholastici-chronicum-cum-suis-continuatoribus-sive-appendix-ad-sanct/1.223

LXV. Heraclius imperator erat speciosus conspectu, pulchra facie, status forma dignae mensurae, fortissimus caeteris, pugnator egregius. Nam et saepe leones in arena, et inermis plures singulus interfecit. Cum esset litteris nimium eruditus, astrologus efficitur, per quod cernens a circumcisis gentibus divino nutu imperium esse vastandum, ad Dagobertum regem Francorum dirigens, petit ut omnes Judaeos regni sui ad fidem catholicam baptizandos praeciperet, quod protinus Dagobertus implevit. Heraclius per omnes provincias imperii talem idemque facere decrevit; ignorabat enim unde haec calamitas contra imperium surgeret.
LXVI. Agareni, qui et Sarraceni, sicut Orosii [Boh. Eorosii] liber testatur, gens circumcisa a latere montis Caucasi, super mare Caspium, terram, Ercoliae cognomento, jam olim consedentes, cum in nimia multitudine crevissent, tandem arma sumentes, provincias Heraclii imperatoris ad vastandum irruunt: contra quos Heraclius milites ad resistendum direxit. Cumque praeliari coepissent, Sarraceni milites superant, eosque gladio graviter trucidant. Fertur in eo praelio centum quinquaginta millia militum a Sarracenis fuisse interfecta. Spolia eorum Sarraceni per legatos Heraclio recipienda offerunt. Heraclius cupiens super Sarracenos vindictam, nihil ab his recipere voluit. Congregata undique de universis provinciis imperii nimia multitudine militum, transmittens Heraclius legationem ad Portas Caspias, quas Alexander Magnus Macedo super mare Caspium aereas fieri et serrare jusserat, propter inundationem gentium saevissimarum, quae ultra montem Caucasi culminis habitabant, easdem portas Heraclius aperire praecepit, indeque centum quinquaginta millia pugnatorum auroque locatorum auxilio suo contra Sarracenos ad praeliandum mittit. Sarraceni duos habentes principes, ducenta fere millia erant. Cumque castra nec procul inter se exercitus uterque posuissent, ita ut in crastinum bellum inirent, confligentes, eadem nocte gladio Dei Heraclii exercitus percutitur. In castris quinquaginta et duo millia ex militibus Heraclii in stratu mortui sunt: cumque in crastino deberent ad praelium egredi, cernentes eorum exercitus milites partem maximam divino judicio interfectam, adversus Sarracenos nec ausi sunt inire praelium. Regressus omnis exercitus Heraclii ad proprias sedes, Sarraceni more quo coeperant, provincias Heraclii imperatoris assidue vastare pergebant. Cum jam Hierosolymam propinquassent, Heraclius videns quod eorum violentiae non potuisset resistere, nimia amaritudine et moerore arreptus, infelix Eutycianam haeresim jam sectans, Christi cultum relinquens, habens uxorem filiam sororis suae, a febre vexatus crudeliter vitam finivit. Cui successit in imperii gradum Constantinus filius ejus, cujus tempore pars publica a Sarracenis nimium vastatur.

---

Fredegarius, FREDEGARII SCHOLASTICI CHRONICUM CUM SUIS CONTINUATORIBUS, SIVE APPENDIX AD SANCTI GREGORII EPISCOPI TURONENSIS HISTORIAM FRANCORUM.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/fredegarius.html.
