Latin
Lines 1.227-1.228
Fredegarius, Fredegarii Scholastici Chronicum cum Suis Continuatoribus, sive Appendix ad Sancti Gregorii Episcopi Turonensis Historiam Francorum. 1.227-228
Not analysed yet
LXIX. Eo anno Charoaldus rex Langobardorum legatos ad Hisacium patricium secretius mittens, rogat ut Tasonem, ducem provinciae Tuscanae, quo poterat ingenio interficeret. Hujus beneficii vicissitudine tributa, quae Langobardi de manu publica [Id est, imperio] recipiebant, tria centenaria auri annis singulis, unde unum centenarium auri Charoaldus rex partibus imperii de praesenti cassaret. Hisacius patricius haec audiens, tractabat quibus ingeniis haec potuisset implere, Tasoni ingeniose mandans, dum in offensa Charoaldi erat, cum ipso amicitias obugaret, ipse vero contra Charoaldum regem ei auxiliaretur. Tali praeventus est fraude: Ravennam pergit. Hisacius ei obviam mandans, prae timore imperatoris, Tasonem cum suis infra muros Ravennae urbis armatum non audebat recipere. Cumque Taso credens, arma suorum foris urbem relinquens, in Ravennam fuisset ingressus, statim qui fuerant praeparati super Tasonem irruunt, et ipsum, et suos totos, qui cum eo venerant [Al. ,erant] interfecerunt. Charoaldus rex unum centenarium auri, sicut promiserat, partibus Hisacii et imperii cassavit. Duo tantum centenaria auri deinceps ad partem Langobardorum a patricio Romanorum annis singulis implentur. Unus centenarius centum libras auri capit. Post haec continuo Charoaldus rex moritur.
LXX. Gundeberga regina, eo quod omnes Langobardi eidem fidem cum sacramentis firmaverant, Chrotharium quemdam, unum ex ducibus de territorio, Brixiae ad se venire praecipit, eum compellens ut uxorem quam habebat relinqueret, et eam matrimonio acciperet: per ipsam omnes Langobardi eum sublimabant in regno. Quod Chrotharius libenter consentiens, sacramentis per loca sanctorum firmans ne unquam Gundebergam postponeret, nec de honore gradus aliquid minueret, ipsamque unico amore diligens in omnibus honorem praestaret condigne, Gundeberga attrahente, omnes Langobardorum primates Chrotharium sublimant in regno. Chrotharius cum regnare coepisset, multos nobilium Langobardorum, quos sibi senserat contumaces, interfecit. Chrotharius fortissimam disciplinam et timorem in omne regnum Langobardorum pacem sectans fecit. Chrotharius oblitus sacramenti quod Gundebergae dederat, eamque in unum cubiculum Ticini in aula palatii retrudit, eamque ad privatum habitum vivere fecit; quinque annos sub ea retrusione tenetur. Chrotharius per concubinas debacchabatur assidue. Gundeberga, eo quod esset Christiana, in hac tribulatione benedicebat Deum omnipotentem, jejuniis et orationibus assidue pervacabat.