Latin
Lines 1.237-1.239
Fredegarius, Fredegarii Scholastici Chronicum cum Suis Continuatoribus, sive Appendix ad Sancti Gregorii Episcopi Turonensis Historiam Francorum. 1.237-239
Not analysed yet
AN. DCXXXVI. Anno 15 regni Dagoberti, Wascones omnes seniores terrae illius cum Aiginane duce ad Dagobertum Clippiacum venerunt, ibique in ecclesia domni Dionysii regio timore perterriti confugium fecerunt. Clementia Dagoberti vitam habent indultam: ibique sacramentis Wascones firmantes, simul et promittentes se omni tempore Dagoberto et filiis suis, regnoque Francorum fideles fore, quod more solito, sicut saepe fecerant, posthac probavit eventus. Permissu Dagoberti Wascones regressi sunt in terram Wasconiae.
An. DCXXXVII. LXXIX. Anno 16 regni sui Dagobertus profluvio ventris in Spinogelo villa super Sigona fluvio, nec procul a Parisius aegrotare coepit: exinde ad basilicam sancti Dionysii a suis defertur. Post paucos dies cum vitae suae sentiret periculum, Aeganem sub celeritate ad se venire praecepit, reginam Nantechildem, et filium suum Chlodoveum eidem in manu commendans: se jam discessurum sentiens, consilium Aeganae pergratum habens, quod cum ejus instantia regnum strenue gubernare possit. His gestis, post paucos dies Dagobertus emisit spiritum, sepultusque est in ecclesia sancti Dionysii, quam ipse prius condigne ex auro et gemmis, et multis pretiosissimis speciebus ornaverat, et condigne in circuitu fabricari praeceperat, patrocinium ipsius pretiosum expetens. Tantae opes ab eodem, et villae et possessiones multae per plurima loca ibi sunt collatae, ut miraretur a plurimis. Psallentium ibidem ad instar monasterii sanctorum Agaunensium instituere jusserat; sed facilitas abbatis Aigulfi eamdem institutionem noscitur refragasse. Post Dagoberti discessum filius suus Chlodoveus sub tenera aetate regnum patris ascivit. Omnesque leudes de Neuster et Burgundia eum Massolaco villa sublimant in regnum. Aega vero cum regina Nantechilde, quam Dagobertus reliquerat, regebat palatium.
An. DCXXXVIII. et XXXIX. LXXX. Anno primo regni Chlodovei, secundo, et imminente tertio ejusdem regni anno, condigne palatium gubernat et regnum. Aega vero inter caeteros primates Neptrici prudentius agens, et plenitudine patientiae [Al. . sapientiae] imbutus, cunctis erat praecellentior. Eratque genere nobilis, opibus abundans, justitiam sectans, eruditus in verbis, paratus in responsis: tantummodo a plurimis blasphemabatur, eo quod esset avaritiae deditus. Facultates plurimorum, quae jussu Dagoberti in regno Burgundiae et Neptrico illicite fuerant usurpatae, et fisci ditionibus contra modum justitiae redactae, consilio Aeganis [Al. Aeginanae] omnibus restaurantur.