Latin
Lines 1.250-1.258
Fredegarius, Fredegarii Scholastici Chronicum cum Suis Continuatoribus, sive Appendix ad Sancti Gregorii Episcopi Turonensis Historiam Francorum. 1.250-258
Not analysed yet
EXPLICIT FREDEGARII CHRONICUM.
FREDEGARII SCHOLASTICI Chronicum continuatum. PARS PRIMA, AUCTORE ANONYMO.
XCI. Igitur Chlodoveus filius Dagoberti exgenere alienigenarum reginam accipiens, nomine Baldechildem, prudentem atque elegantem, genuit ex ea filios tres, Chlotharium, Childericum et Theodoricum: habebatque majorem domus palatii virum strenuum atque sapientem, nomine Erchanwaldum. Chlodoveus itaque in regno pacem habuit absque bello. In extremis vero vitae annis amens effectus vita caruit, regnavitque annos decem et octo.
ANNO DCLVI. XCII. Franci quoque Chlotharium filium ejus majorem in regno statuunt, cum praefata regina matre. Eodem quoque tempore mortuus est Erchanwaldus major domus palatii. Franci autem in incerto vacillantes, accepto consilio, Ebruinum in hujus honoris curam ac dignitatem statuunt.
AN. DCLX. XCIII. Hisce diebus Chlotharius rex, a valida febre correptus, obiit in juventute, regnavitque annos quatuor.
AN. DCLXIX. Theodoricus vero frater ejus in regnum successit; Childericus enim frater ejus in Auster a Francis in regnum elevatus est, apud Wulfoaldum ducem.
XCIV. Eo tempore Franci adversus Ebruinum insidias praeparant; contra Theodoricum insurgunt, eumque a regno dejiciunt: crines capitis ejus abscindentes totonderunt, Ebruinumque et ipsum tondunt, et in Burgundiam Luxovium monasterium invitum dirigunt. Propter Childericum in Auster legationem mittunt; una cum Wolfaldo duce venientem, eumque super cunctum regnum suscipiunt.
XCV. Erat enim ipse Childericus rex levis atque citatus nimis, gentem Francorum in seditionem mittens, et in scandalum ac derisum; donec odium non modicum inte ipsos crevit usque ad scandalum et ruinam. Quo ingravescente unum Francum nobilem, nomine Bodilonem, ad stipitem tensum caedere contra legem praecipit. Videntes haec Franci, in ira magna commoti, Ingolbertus videlicet et Amalbertus, vel relique majores natu Francorum, seditionem contra ipsum Childericum concitaverunt.
AN. DCLXXIII. Memoratus Bodilo super eum cum reliquis quamplurimis surrexit insidiaturis, et regem in Lauchonia silva, una cum regina ejus praegnante, nomine Bilihilde, quod dici dolor est, interfecit. Vulfoaldus quoque per fugam lapsus evasit, et in Auster reversus est. Franci vero Leudesium filium Erchonwaldi nobilem in majoris domatus dignitatem statuunt per consilium beati Leudegarii et sociorum ejus.