Latin
Lines 1.267-1.273
Fredegarius, Fredegarii Scholastici Chronicum cum Suis Continuatoribus, sive Appendix ad Sancti Gregorii Episcopi Turonensis Historiam Francorum. 1.267-273
Not analysed yet
AN. DCXCVII. C. Pippinus commoto exercitu hostiliter ab Auster consurgens, contra Theodoricum regem et Bercharium properat ad bellum. Conjuncti in oppido Vermandensi, in loco qui dicitur Textricio, bellum mutuo gesserunt. Praevalente Pippino cum Austrasiis, Theodoricus rex cum Berchario fugam iniit, Pippinus victor exstitit, persecutusque eos, eam regionem sibi subjugavit. Sequenti tempore idem Bercharius ab adulatoribus falsis amicis interfectus est, instigante Ansflede matrona socru sua. Post haec autem Pippinus Theodoricum regem accipiens cum thesauris, et domum palatii omnia peragens, in Auster remeavit. Eratque ei uxor nobilis et prudentissima, nomine Plecthrudis, genuitque ex ea filios duos: nomen senioris Drocus, nomen vero junioris Grimoaldus.
AN. DCXC. CI. Mortuus est autem Theodoricus rex, regnavit autem annos septemdecim, Chlodoveum filium ejus parvulum elegerunt in regnum. Non post multos vero annos praedictus rex Chlodoveus aegrotans mortuus est, regnavit autem annos quatuor.
AN. DCXCIV. Childebertus frater ejus in regnum resedit. Drocus vero a Pippino genitore eruditus, ducatum Campanensem accepit.
AN. DCXCV. Grimoaldus junior cum Childeberto rege major domus palatii super Francos electus est: fuitque vir mitissimus, omni bonitate et mansuetudine repletus, largus in eleemosynis et in orationibus promptus.
CII. Pippinus contra Ratbodum ducem gentilem Frisionum gentis adversus alterutrum bellum intulerunt, castro Dorestate illic belligerantes invicem. Pippinus victor exstitit, fugatoque Ratbodo duce cum Frisionibus qui evaserant, idem Pippinus cum multis spoliis et praeda reversus est. Posthaec Drocus filius Pippini a valida febre correptus mortuus est, sepultus in basilica beati Arnulfi confessoris Mettis urbe. Grimoaldus quoque ex quadam concubina genuit filium, nomine Theudoaldum.
CIII. Igitur praefatus Pippinus aliam duxit uxorem, nobilem et elegantem, nomine Alpheidam, ex qua genuit filium, vocavitque nomen ejus lingua propria Carlum, crevitque puer elegans, atque egregius effectus est.
CIV. Mortuus est his diebus Childebertus rex, et sepultus Cauciaci in basilica sancti Stephani martyris. Regnavit autem annos sexdecim.