# Fredegarii Scholastici Chronicum cum Suis Continuatoribus, sive Appendix ad Sancti Gregorii Episcopi Turonensis Historiam Francorum. 1.287-292

Fredegarius, Fredegarii Scholastici Chronicum cum Suis Continuatoribus, sive Appendix ad Sancti Gregorii Episcopi Turonensis Historiam Francorum., Lines 1.287-1.292. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/fredegarius/fredegarii-scholastici-chronicum-cum-suis-continuatoribus-sive-appendix-ad-sanct/1.287

AN. DCCXXXI. Per idem tempus Eudone duce a jure foederis recedente, quo comperto per internuntios, Carlus princeps, commoto exercitu, Ligerem fluvium transiens, ipso duce Eudone fugato, praeda multa sublata, bis eo anno ab his hostibus populata, iterum remeatur ad propria. Eudo namque dux cernens se superatum atque derisum, gentem perfidam Sarracenorum ad auxilium contra Carlum principem et gentem Francorum excitavit; egressique cum rege suo. Abdirama nomine, Garonnam transeunt, Burdegalensem urbem pervenerunt, ecclesiis igne concrematis, populis consumptis, usque Pictavis progressi sunt, ubi basilica sancti Hilarii igne concremata, quod dici dolor est, ad domum beatissimi Martini evertendam destinant.
AN. DCCXXXIII. Contra quos Carlus princeps audacter aciem instruit, super eosque belligerator irruit, Christo auxiliante, tentoria eorum subvertit, ad praelium stragem conterendam accurrit, interfectoque rege eorum, Abdirama nomine, prostravit exercitum, proterens, dimicavit atque devicit; sicque victor de hostibus triumphavit.
AN. DCCXXXII. CIX. Procedente alioquin anno sequente, egregius bellator Carlus princeps regionem Burgundiae sagaciter penetravit, fines regni illius Leudibus suis probatissimis, viris industriis, ad resistendum gentibus rebellibus et infidelibus statuit, pace patrata, Lugdunum Galliae suis fidelibus tradidit. Firmata foedera induciaria [Al., judiciaria], reversus est victor fiducialiter agens.
AN. DCCXXXV. In illis quippe diebus Eudo dux mortuus est. Haec audiens praefatus princeps Carlus, inito consilio procerum suorum, denuo Ligerem fluvium transiit, usque Garonnam vel urbem Burdegalensem, vel castrum Blaviam veniens occupavit, illamque regionem cepit ac subjugavit cum urbibus ac suburbanis castrorum. Victor cum pace remeavit, opitulante Christo Rege regum, et Domino dominorum.
Curricula annorum hactenus reperiuntur.
Ab Adam, vel initio saeculi usque diluvium anni MMCCXLII; a diluvio usque Abraham, anni DCCCCXLII; ab Abraham usque ad Moysen, anni DV; a Moyse ad Salomonem usque, anni CCCCLXXXIX ; a Salomone usque reaedificationem templi, temporibus Darii regis Persarum, anni DXII; a restauratione templi usque adventum Domini nostri Jesu Christi, anni DXLVIII.

---

Fredegarius, FREDEGARII SCHOLASTICI CHRONICUM CUM SUIS CONTINUATORIBUS, SIVE APPENDIX AD SANCTI GREGORII EPISCOPI TURONENSIS HISTORIAM FRANCORUM.. Text: The Latin Library (thelatinlibrary.com), used with permission. Changes: HTML markup removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: Used with permission (https://www.thelatinlibrary.com/about.html). Source: https://www.thelatinlibrary.com/fredegarius.html.
