Latin
Lines 1.317-1.319
Fredegarius, Fredegarii Scholastici Chronicum cum Suis Continuatoribus, sive Appendix ad Sancti Gregorii Episcopi Turonensis Historiam Francorum. 1.317-319
Not analysed yet
CXIX. Per Arduennam silvam cum ipse rex veniens, et Theudone villa publica super Mosella resedisset, nuntius ad eum veniens dixit, quod Stephanus papa de partibus Romae cum magno apparatu et multis muneribus, jam monte Jovis transmeato, ad ejus properaret adventum. Haec audiens rex, cum gaudio et laetitia et ingenti cura recipere eum praecepit, et filio suo Carolo ei obviam ire praecepit, qui usque ad Pontem Ugone, villa publica, ad ejus praesentiam adducere deberet.
AN. DCCLIV. Ibique Stephanus papa Romensis ad praesentiam regis veniens, multis muneribus tam ipsi regi quam et Francis largitus est, auxilium petens contra gentem Langobardorum et eorum regem Aistulfum, ut per ejus adjutorium ab eorum oppressionibus vel fraudulentia de manibus eorum liberaretur, et tributa et munera, quae contra legis ordinem a Romanis requirebant facere, desisterent. Tunc Pippinus rex praefato Stephano papa apud Parisius civitatem in monasterio sancti Dionysii martyris, cum ingenti cura et multa diligentia, hiemare praecepit. Legationem ad Aistulfum regem Langobardorum mittens, petens ut propter reverentiam beatissimorum apostolorum Petri et Pauli in partibus Romae hostiliter non ambularet, et superstitiosas ac impias vel contra legis ordinem causas, quod antea Romani nunquam fecerant, propter ejus petitionem facere non deberet.
CXX. Cumque praedictus rex Pippinus quod per legatos suos petierat non impetrasset, et Aistulfus hoc facere contempsisset, evoluto anno, praefatus rex ad Kalendas Martias omnes Francos, sicut mos Francorum est, Bernaco villa publica ad se venire praecepit. Initoque consilio cum proceribus suis, eo tempore, quo solent reges ad bella procedere, cum Stephano papa, et reliquae nationes, quae in suo regno commorabantur, et Francorum agmina ad partes Langobardiae cum omni multitudine per Lugdunum Galliae et Viennam pergentes, usque Mauriennam pervenerunt. Aistulfus rex Langobardorum, haec audiens, commoto omni exercitu Langobardorum, usque ad Clusas, quae cognominatur Valle Seusana, veniens, ibi cum omni exercitu suo castra metatus est, et cum telis et machinis et multo apparatu, quod nequiter contra Rempublicam [Id est, imperatorem] et sedem Romanam apostolicam admiserat, nefarie nitebatur defendere. Et cum supra scriptus rex Pippinus Mauriennam cum exercitu suo resedisset [Ed. ,rediisset], et propter angusta vallium, montes rupesque exercitus praedicti regis minime transire potuissent, pauci tamen montibus angustisque locis erumpentibus, usque in valle Seusana pervenerunt. Haec cernens Aistulfus rex Langobardorum, omnes Langobardos armare praecepit, et cum omni exercitu suo super eos audaciter venit. Haec cernentes Franci, non suis auxiliis, nec suis viribus liberare se putabant, sed Deum invocant, et beatum Petrum apostolum adjutorem rogant. Commissoque praelio fortiter inter se dimicantes, Aistulfus rex Langobardorum laesum cernens exercitum suum, terga vertit, et pene omnem exercitum suum, quem secum adduxerat, tam duces, comites, vel omnes majores natu gentis Langobardorum, in eo praelio omnes amisit; et ipse quodam monte rupis vix lapsus evasit, Ticinum urbem suam cum paucis venit. Igitur praecelsus rex Pippinus, patrata Deo adjuvante victoria, cum omni exercitu, vel multitudine agminum Francorum, usque ad Ticinum peraccessit, castra metatus est, undique omnia quae in gyro fuerunt vastans: partes Italiae maxime igne concremavit, totam regionem illam vastavit, castra Langobardorum omnia diripuit [Ed. ,disrupit], et multos thesauros tam auri et argenti, vel alia ornamenta quam plurima, et eorum tentoria omnia rapuit et cepit. Haec cernens Aistulfus rex Langobardorum, quod nullatenus se evadere potuisset, pacem per sacerdotes et optimates Francorum petens, dictiones supra dicto rege Pippino faciens, et [Forsan, ut] quidquid contra Romanam ecclesiam vel sedem Apostolicam contra legis ordinem fecerat, plenissima solutione emendaret. Sacramenta et obsides ibidem donat, ut nunquam a Francorum ditione se abstraheret, et ulterius ad sedem apostolicam Romanam et rempublicam hostiliter nunquam accederet. Praefatus rex Pippinus clemens ut erat, misericordia motus, vitam et regnum ei concessit, et multa munera Aistulfus rex partibus praedicti regis donat. Nam et optimatibus Francorum multa munera largitus est. His itaque gestis, Pippinus rex praedicto Stephano papa cum optimatibus suis et multa munera partibus Romae cum magno honore direxit, et in sedem apostolicam incolumem, ubi [Ed. ,sicuti] prius fuerat, restituit. His transactis, Pippinus rex cum exercitu suo vel multis thesauris ac multis muneribus Deo adjuvante reversus est ad propria.