Latin
Lines 1.325-1.326
Fredegarius, Fredegarii Scholastici Chronicum cum Suis Continuatoribus, sive Appendix ad Sancti Gregorii Episcopi Turonensis Historiam Francorum. 1.325-326
Not analysed yet
AN. DCCLXII. CXXVI. Sequenti anno, id est anno undecimo regni ipsius, cum universa multitudine gentis Francorum Bitoricas venit, castra metatus est undique, et omnia quae in gyro fuerunt vastavit. Circumsepsit urbem munitione fortissimam, ita ut nullus egredi ausus fuisset, aut ingredi potuisset. Cum machinis et omni genere armorum circumdedit eam vallo, multis vulneratis, plurimisque interfectis, fractisque muris cepit urbem, et restituit eam ditioni suae jure praelii, et homines illos, quos Waifarius ad defendendum ipsam civitatem dimiserat, clementia suae pietatis absolvit, dimissique reversi sunt ad propria. Unibertum [Al. ,Umbertum] comitem et reliquos Wascones, quos ibidem invenit, sacramentis datis secum adduxit, uxores eorum ac liberos in Franciam ambulare praecepit, muros ipsius Bitoricae civitatis restaurare jubet, comites suos in ipsam civitatem ad custodiendum misit. Inde cum omni exercitu Francorum, usque ad castrum quod vocatur Toarcius veniens: cumque in gyro castra posuisset, ipse castrus mira celeritate captum atque succensum est. Wascones quos ibidem invenit, una cum ipso comite duxit in Franciam. Pippinus rex, Christo duce, cum omni exercitu Francorum, cum multa praeda et spoliis, iterum reversus est ad sedem propriam.
AN. DCCLXIII, DCCLXIV. CXXVII. Facta est autem longa altercatio inter Pippinum regem Francorum et Waifarium Aquitaniae principem. Pippinus rex Deo auxiliante magis ac magis crescens, et semper in se ipso robustior factus est; pars autem Waifarii et ejus tyrannitas decrescens quotidie. Waifarius princeps semper contra praedictum regem Pippinum insidias parare dissimulat. Nam Mancionem comitem consobrinum suum partibus Narbonae cum reliquis comitibus transmisit, ut custodias, quas praedictus rex Narbonam, propter gentem Sarracenorum ad custodiendum miserat, ne aut intrarent, aut si quando iterum in patriam reverterentur, capere aut interficere eos potuissent. Factum est autem ut Australdus comes, et Galemanius itemque comes, cum paribus eorum ad propria reverterentur, hic Mancio una cum multitudine gentis Wasconorum super eos irruit, fortiter inter se dimicantes, praedictus Galemanius et Australdus ibidem Mancionem et universos pares suos, Deo adjuvante, interficiunt. Haec cernentes Wascones terga verterunt, omnes equites [Id est, equos], quos ibidem adduxerant, amiserunt; montes vallesque pervagantes, pauci tamen vix fugaciter evaserunt. Ipsi vero cum multa praeda, vel equitibus et spoliis, cum gaudio reversi sunt ad propria.