Latin
Lines 1.329-1.330
Fredegarius, Fredegarii Scholastici Chronicum cum Suis Continuatoribus, sive Appendix ad Sancti Gregorii Episcopi Turonensis Historiam Francorum. 1.329-330
Not analysed yet
AN. DCCLXV. CXXX. Iterum sequenti anno, commoto omni exercitu Francorum, per Trecas, inde Autisioderum, usque ad Nievernum urbem cum omni exercitu veniens, ibique cum Francis et proceribus suis placitum suum Campo Madio tenens. Postea Ligere transacto, Aquitaniam pergens, usque ad Lemodicas accessit, totam regionem illam vastans, villas publicas, quae ditionis Waifarii erant, totas igne concremare praecepit. Tota regione illa pene vastata, monasteriis multis depopulatis, usque Hisandonem veniens, unde maximam partem Aquitaniae, ubi plurimum vinearum erat, cepit ac vastavit. Unde pene omnis Aquitania, tam ecclesiae quam monasteria, divites et pauperes vina habere consueverant, omnia vastavit et cepit. Dum haec agerentur, Waifarius cum exercitu magno et plurimorum Wasconorum, qui ultra Garonnam commorantur, qui antiquitus vocati sunt Vaceti, super praedictum regem venit. Sed statim solito more omnes Wascones terga verterunt, plurimi ibidem a Francis interfecti sunt. Haec cernens rex, persequi eum jubet, et usque ad noctem eum persequens, vix Waifarius cum paucis qui remanserant, fugiendo evasit. In eo praelio Blandinus comes Arvernorum, quem praedictus rex prius ceperat, et qui postea ad Waifarium confugium fecerat, in eo praelio interfectus est. Rex Pippinus, opitulante Deo, victor exstitit. Patrata iterum victoria cum magno triumpho, iterum ad Denegontium cum magno exercitu Francorum ad Ligerem veniens, inde per pagum Augustudinensem ad propriam sedem remeavit invictus. Waifarius legationem ad praedictum regem mittens, petens ei quod Bitoricas et reliquas civitates Aquitaniae provinciae, quas de manu ejus praedictus rex abstulerat, ei redderet, et postea ipsas Waifarius ditionis suae faceret; tributa vel munera, quae antecessores sui reges Francorum de Aquitania provincia exigere consueverant, annis singulis partibus praedicto regi Pippino solvere deberet. Sed hoc rex per consilium Francorum et procerum suorum facere contempsit.
AN. DCCLXVI. CXXXI. Evoluto igitur anno, commoto omni exercitu Francorum, vel plurimum nationum, quae in regno suo commorabantur, usque ad Aurelianis veniens, ibi placitum suum Campo Madio pro utilitate Francorum instituit, tenens, multis muneribus a Francis et proceribus suis ditatus est. Iterum Ligere transacto, totam Aquitaniam pergens, usque ad Aginnum veniens, totam regionem illam devastavit. Videntes tam Wascones quam majores natu Aquitaniae, necessitate compulsi plurimi ad eum venerunt, sacramenta ad eum ibidem donant, et se ditionis suae faciunt. Ita omni Aquitania [Al. Equitaniae] provincia nimium vastata, cum multa praeda ac spoliis, per pagum Petregoricum et Equolismam, jam pene omni Aquitania acquisita, cum omni exercitu Francorum iterum eo anno reversus est in Franciam cum suis omnibus.