Latin
EIINESTL CODOFREDI BALDINOERI
Friedrich Creuzer, Memoria Baldingeri 11
Unproofread scanNot analysed yet
Quo consilio Jenam reversus Doctoris medicinae honores cepit disceptatâ, Nicolao praeside, exercitatione de caloris febrilis effectibus anno 1760; privatim docendi jus adeptus est defendendâ eodem anno disputatione: de effectibus salutaribus, qui fiunt in morbis. Item proximò anno publici certaminis discrimini scriptionem subjecit, quam ediderat de methodo medendi, quae adstruit, per morbos produci salutares effectus. Iam licet ille cum maximâ et suâ laude et discipulorum utilitate privatim doceret, tamen exacto anno protinus cathedrâ cessit; non quidem ut semper inde abesset, quod fuit patris consilium, sed ut eruditior aliquando eo rediret, quanquam jam tunc doctrina in eo inerat haud mediocris. Etenim pater, quo filium secum haberet, jusserat eundem habitatum concedere Erfurtum, ductâque ibi uxore, quam ipse eidem elegerat opibus abundantem, in otio vivere e re familiari et conjugis, et suâ, quae et ipsa satis lauta erat, contentum medicinae doctoris ornamentis. A quo consilio Noster alienissimum animum habuit, unice intentus eo, quo doctrinae copiam augeret usuque confirmaret.