# Memoria Baldingeri 12

Friedrich Creuzer, Memoria Baldingeri, EIINESTL CODOFREDI BALDINOERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-creuzer/memoria-baldingeri/12
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-creuzer/memoria-baldingeri/12

Illius quidem rei facultatem nactus erat cum liberalius concesso, quam vulgo solet, studiorum academicorum spatio, tum Mangoldi sui consuetudine, vitâ denique literariâ, quam cum maxime Jenae agebat. Hujus tunc primum uberior potestas facta est. Nam tum quidem recruduerat bellum illud septenne, quod medicorum, milites aegrotos sauciosve adjuvantium operam desiderabat. Ejusmodi locus oblatus Baldingero est in exercitu Borussiae regis. Quâ in re maxime cognitum est generosi adolescentis ingenium. Quotus enim quisque est, qui literarum otium adeoque stationis academicae jucunditatem commutaverit cum armorum strepitu laboribusque castrorum? Ille vero adeo flagrabat cupiditate observationis utilitatem cum eruditionis laude conjungendi, ut ejus rei caussa molestiarum quidvis suscipiendum arbitraretur. Hoc animo castra Borussica secutus est Baldingerus inde ab anni 1761 d. 17 Maji. In quibus ita se gessit, ut artem facientis summa industria felicitasque non minus omnibus probaretur, quam doctrinae subtilitas et ubertas. Nam Torgaviae ad Albim, ubi per integrum annum et sex menses.

---

Friedrich Creuzer, Memoria Baldingeri. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
