# Memoria Baldingeri 17

Friedrich Creuzer, Memoria Baldingeri, EIINESTL CODOFREDI BALDINOERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-creuzer/memoria-baldingeri/17
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-creuzer/memoria-baldingeri/17

Quas scholas publice indixit scriptâ commentatione de saeculi hujus in medicind inventis. Cum ea professione conjuncta fuit Institiiti clinici cura, quam ille susceptam eodem anno cum laude gessit usque ad abitum. Iam in hanc literarum civitatem admissus nihll non consecutus erat quod homini literarum amanti optabile videatur. Primum suppetebat bibliothecae academicae liberalissime institutae et auctae uberrimus apparatus, quo legendi, quae summa in eo inerat cupiditatem exsatiaret. Tum ubi a legendo vellet recreari cum doctorum omnis generis hominum conveniendorum opportunitas, tum ordinis sui collegarum perpetua consuetudo, quorum singuli, in suo quisque genere aut principes aut principibus proximi essent, Nosocomii denique ea praestantia, quae argueret munificentiam regis, copiamque faceret cuiusque generis aegrotorum. Tot tantisque studiorum praesidiis quomodo Baldingerus usus sit, loquuntur annales academici, testaturque discipulorum eruditissimorum egregia cohors. Ex hujus enim collegarumque scholis exiere plurimi, qui nunc per Germaniam et ipsi in eo genere principes habentur. Quorum qui nomina discere cupiat, adeat libellum cum, quo Noster rerum suarum cam partem attigit, quae sibi in castris academiisque evenerit.

---

Friedrich Creuzer, Memoria Baldingeri. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
