# Memoria Baldingeri 20

Friedrich Creuzer, Memoria Baldingeri, EIINESTL CODOFREDI BALDINOERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-creuzer/memoria-baldingeri/20
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-creuzer/memoria-baldingeri/20

At si ojusdem domesticam vitam cognoveris, miserebat hominis, meliore, si ipsius ingenium cogitares, fortunâ dignissimi; ita ibi erant omnia plena sollicitudinis, quae antea plena tranquillitatis fuerant, plena laetitiarum. Quamquam principio et ab hac parte ad felicitatem nihil quidquam deesse videbatur. Namque (ut ea se sola referam, quae fortunae sunt, caeterorum ehim sua quemque conscientia vel coarguet vel absolvet) quam supra virginem ornatam omnibus decoribus diximus, ea marito juncta, optimarum artium amantissimo, tam studiose usa erat ipsius et sermonibus et librorum apparatu, ut ad elegantissimum cultum formata jam in ornatissimis haberetur patriae feminis, et Lichtenbergii etiam Kästnerique et aliorum summorum virorum amicitiam mereret. Beatissimus igitur Baldingerus, qui ejus conjugis consuetudine uteretur. Cujus ille amoris dulcissima pignora habuit quatuor filios et binas silias. E quibus illi immatura morte largam parentibus, obtulerunt lacrymarum materiam. Nam cum tres in pueritia fuissent exstincti: Wilhelmus quidem Ernestus trimulus (natus 1771), reliqui anniculi: Carolus Fridericus (n. a. 1772) et Carolus (n. a. 1773), natu tamen maximus Ernestus Fridericus (n. a. 1769) tam laeta corporis pariter atque animi incrementa habuit, ut et matrem domestica calamitate afflictam erigere et paternam aliquandò laudem tueri posse videretur. At graviori luctui reservata misera, donec et ipsa illuc abiret, ubi cuncta hujus vitae mala gaudiis aeternis compensantur.

---

Friedrich Creuzer, Memoria Baldingeri. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
