# Memoria Baldingeri 24

Friedrich Creuzer, Memoria Baldingeri, EIINESTL CODOFREDI BALDINOERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-creuzer/memoria-baldingeri/24
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-creuzer/memoria-baldingeri/24

Cumque nihil magis fugeret, quam acerbitatem in alios religionis coetus, ut qui mature didicisset religionem ipsam contineri non tam certis verborum formulis, quam vegeto pietatis in Deum sensu, quam recte faciendi consuetudine, moleste serens quemquam sacrorum necessitate ab hac civitate arceri, a liberali facilique Principe facile impetravit, ut Romanam professionem secutis et sacellum pararetur, sacrorumque arcesseretur minister. Longum est singula explicare, quae Ille, ut primum noster est factus, salubriter instituit. Neque minus ipse plurimis profuit docendo, praecipue si recte meditatus in cathedram ascendisset. Aetate provectior, cum labans subinde et caussarium corpus menti aegre morigeraretur, ille tamen neutiquam dicendus erat frustra rebus nostris interesse, quoniam tunc quoque nominis sui famâ haud paucos alliciebat. lam enim me ad hujus vitae extrema delapsum video. Quae paucis absolventur. In corpore quidem singendo natura Nostro non minus favere videbatur voluisse, quam in impertiendis ingenii dotibus, de quibus et supra monuimus et infra videbimus. Corporis erat justa proceritas et is habitus, qui animi egregiam indolem prae se fcrret *), eae deniquac vires, quae offi*) Exstat ejus aeri incisa effigies, quae oris lineamenta satis fideliter reseit; quae eadem inserta est Iurtii nostri Annalibus Academiarum Germanicarum. officii medici acrumnis et laboribus sufficerent. credibile est, Eum si illius tuendi plus diligentiae adhibere, et quam aliis rationem vivendi praecipiebat, ipse sequi voluisset in octogesimum amplius annum vitam protracturum fuisse.

---

Friedrich Creuzer, Memoria Baldingeri. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
