Latin
EIINESTL CODOFREDI BALDINOERI
Friedrich Creuzer, Memoria Baldingeri 25
Unproofread scanNot analysed yet
At ille imperiosus sibi fretusque firmitate corporis inque victu ultra quam parerat negligens, saepe in extremam infirmitatem lapsus est, unde cum naturae beneficio facile emersisset, rursus eadem repetebat. Quod nuper etiam cognitum est, quum ille, incaute usus valetudine, membrorum palpitatione convulsus morti proximus haberetur. Convolant collegae Michaelis et Buschius, viri artis medicae consultissimi, quibus tunc quidem caute adhibitis generosissimis remediis contigit servare hominem, qui ipse aliquando plurimos servaverat. Quibus Ille, ut erat in omni vitâ gratissimus, gratum beneficii sensum publice testatus est non sine lacrymis, cum haud ita multo post juveni nostrati doctoris ornamenta impertiret habitâ oratione de summis quibusdam medicis. qui olim in hâc scholâ docuerunt. Atque hoc supremum publice dixit, nam rursus eo revolutus, unde vix evaserat, cum iidem duumviri eodem studio omnem artem expromerent, tamen adeo viribus defecerat, ut remedio locus non relinqueretur. Itaque animam reddidit d. II. Ianuar. 1804, cum annos vixisset sexaginta et quinque.