# Memoria Baldingeri 27

Friedrich Creuzer, Memoria Baldingeri, EIINESTL CODOFREDI BALDINOERI. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-creuzer/memoria-baldingeri/27
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-creuzer/memoria-baldingeri/27

Illud vero inter omnes conveniebat, eum non in iis modo negligentiorem fuisse, quae hujus saeculi usus temere novaverit, sed ne ea quidem curasse, quae cultioris vitae elegantia suo sibi jure poscere videretur. Verum quo securior Illo de eo fuit, quo famae consulitur, eo diligentius faciendum est, ut ne ejus viri gloriae optimis meritis partae quidquam unquam detrahatur. Et erant in eo haud mediocria sive naturae sive disciplinae bona. Naturae quidem, quod supra monuimus, beneficio mentem nactus est, quae variarum rerum cognitioni sufficeret, facileque in diversas partes agitaretur. Disciplinae, quâ a teneris usus fuerat, debebat hoc, ut mature imbutus literarum usu, earum dulcedine usquequáque teneretur, neque tunc earundem gustum amitteret, cum in poculis unice genio suo videretur indulgere. Quae res eo quoquo poterat intelligi, quod fere hilaritati temperabat, cum ipsum ii convenerant, quos vel literis intentos cognosceret vel literarum laude florentes. Quo magis despiciebat eos, qui contenti literarii muneris fructu literariam vitam nullam agerent. In quos si ea occurrebant, quae salse dici possent, non facile tenuit. Erat enim vehementer dicax, multaque ejus feruntur, quae ipse peracuta haud incommode jocans jecerat, quae referre non hujus loci est. Si ipsam, qua Noster usus est, artium tractandarum rationem quaeras: tenenda primum est ingenii indoles, qua ille ductus facilius in universum literarum orbem evagabatur, quàm in uno aliquo loco consistebat. Incitaverat forte hoc plurima complectendi studium puerilis et vita et institutio, per quam ille mature bibliothecarum opibus heluatus fuerat. Accedebat postea muneris ratio.

---

Friedrich Creuzer, Memoria Baldingeri. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://zenodo.org/records/15040256.
