Latin
EIINESTL CODOFREDI BALDINOERI
Friedrich Creuzer, Memoria Baldingeri 32
Unproofread scanNot analysed yet
Eo magis abhorrebat senex ab eorum placitis, qui hodie rerum medicarum summam solâ ratione contineri volunt, ut qui statueret, nunquam fieri posse, ut res conficiatur subtiliter dis putando, nisi simul assidue observando cognoveris morborum et caussas et decursus viresque medicamentorum in quorumque genere corporum atque morborum. Gloriae si quando cupidior videbatur, tenendum est: et quot quantisque ille naturae bonis ornatus fuerit, quam acre judicium, quae memoriae vis, quam subactum multiplici doctrinâ ingenium, quamque feliciter idem hos naturae disciplinaeque fructus in aliorum usum contulerit, sive artem scripto illustraret, sive explicaret docendo, sive faceret denique. Quo libentius ignoscemus homini, si forte magnificentius interdum de se ipse statueret. Quo illud pertinet, quod moleste ferebat, si quis peregrinantium eruditionis aliâve laude excellens non continuo se convenisset. Nam quicunque eorum ipsum salutaverant, eorum nomina albo inscripta libenter proferebat, neque ei gratius quidquam faceres, quam si literarum commendationem ad quosvis vel proceres vel eruditos mittendarum ex eo peteres. Cupiebat enim quam plurimorum notitiâ florereAt idem juvare quam plurimos cupiebat. Quod et in reliquâ vitâ apparuit et in arte docendâ exercendâque. Praecipue ex quo Noster factus lautiore stipendio utebatur, plerumque gratuitam operam navabat et iis, qui ipsius scholis interessent, et qui ad ejus auxilium confugissent. Agendo enim, quod supra diximus, contineri volebat primariam partem religionis, cujus sensu adeo movebatur, ut nonnumquam sacrae coenae admoti gestus, vultus, lacrymae unicuique patefacerent rei sanctitatem Ipsius animo penitus repraesentari; deque vitae suae exitu cum alias tum nuper ita locutus est, ut cavisse videretur, ne parum paratus morte opprimeretur. Progr. de sede pleuritidis controverssa. ibid. 1771. 4. Thomae Glass Commentarii duodecim, defebribus, ad Hippocratis disciplinam accommodati. Ed. nov. Jenae et Herm. Boerhave rariorum morborum historiae prior et alteEra. Erancol. et Lips. 1771. 8. Progr. in Aretaei L. II. Cap. VIII. de venae cavae acuto morbo commentariolus. Jenae. 1771. 4.