Latin
CAPVT I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 10
Unproofread scanNot analysed yet
In quo quidem perficiendo ducem eligere placet praestantissimum artis nostrae parentem, HIPPOCRATEM, qui aetatis morbos lib. III. aphor. XXIV. XXV &XXVI. ita pro more suo eleganter &concise describit: Qui in aetates cadunt morbi, huius modi fere sunt: puerulis &nuper in lucem editis aphthae, vomitiones, tusses, vigiliae, pouores, vmbilici inslammationes, aurium sordes humidae, quibus nos ventris tormina addimus, sunt familiares: cum iam dentire coeperint, gingiuarum molesti pruritus, febres, conuulsiones, diarrhoeae, maximeque cum edunt caninos dentes, &iis praesertim, qui inter pueros crassissimi sunt, aluoque adstricta, eueniunt. At vero, cum aetate processerunt, quod ab anno quarto ad decimum vsque &longius intelligendum est, tonsillarum inflammationes, vertebrae, quae est ad occiput introrsum luxationes, asthmata, calculi, lumbrici rotundi, oscarides, verrucae pensiles, satyriasmi, stranguriae, strumae &alia tubercula, praecipue vero praedicta, male afficiunt. Haec qui altius secum aestimat, facile perspiciet, cuiuis infantum aetati morbos quosdam esse familiares, qui corpus aliter atque aliter afficiunt, longius vel breuius durant, &plus minus periculi praesagiunt. Siquidem mutata corporum, propter aetatem, textura, mutatoque viuendi genere, non potest non ipsa subiectorum ad suscipiendos morbos dispositio immutari, &postera aegritudinum ratio a pristina valde recedere. Quamobrem etiam, si de infantum affectibus disserendi animus est, nos simul omnes aetatum periodos debemus complecti, minimeque omnium strictiori tantum sensu infantes in lucem vix editos considerare, sed prouectiores etiam, qui ad decimum vsque annum peruenerunt, intelligere; ne forte aliud morbi genus explicemus, aliud silentio praetereamus. §. III. CAP. I. De morbis infantum in genere.