Latin
CAPVT XIII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 100
Unproofread scanNot analysed yet
Quod vero speciatim ad asthma &tussim, eamque Tusis &ferinam &siccam attinet, sciendum est, haec vitia cum asthmatis magna anhelitus difficultate &suffocationis metu non causae solum saepe epidemice grassari, sed inprimis etiam, experientia teste dentitionis difficultatem comitari, si consensus lege ipsi respirationis nerui tenduntur &vellicantur. Neque raro eueniunt a variolis &morbillis improuide tractatis, &quando, superato jam morbo, nec alui libertas, nec insensibilis transspiratio debito modo promouetur; vel etiam, si acris quaedam excrementitia materia in erysipelate, purpura, crusta lactea, &c. ad interiora fuerit repulsa. Tum enim ab humore viscido, acri, libenter pulmonum infarctus, &molestae neruorum pulmonalium irritationes, quae asthma &tussim concitant, produci solent. Denique, inprimis etiam haec mala solent affligere, ob nimiam ventriculi inflationem, a lacte viscido ibi copiose stagnante, liberumque diaphragmatis descensum impediente inductam: vnde etiam non raro vsu venit, quod vomitus vel sponte obortus, vel arte prouocatus tam tussientibus, quam aegre spirantibus exoptatum ferat leuamen. Quoad sanationem tussis &asthmatis haec maxime --Guratio tenenda erunt, quod interius absorbentia, cum puluere radicis ireos Florentinae, glyzyrrhizae, spermate ceti &saccharo canto data, item elixir balsamicum, ex tinctura tartari, essentia myrrhae, croci, nucistae, corticum auranCip. XIII. De aliis infantum morbis. rantior. &spiritu salis ammoniaci anisato confectum insigniter prosint. In subiectis vero sensibilioribus, &vbi malum potius a materia acri neruos pneumonicos irritante, quam ab humorum visciditate subortum sustentatumque fuerit, rectius adhuc elixir pectorale temperatius, quod extracti croci grana IV.