# Medicina rationalis systematica. Supplementum 100

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/100
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/100

Quod vero speciatim ad asthma & tussim, eamque Tusis & ferinam & siccam attinet, sciendum est, haec vitia cum asthmatis magna anhelitus difficultate & suffocationis metu non causae solum saepe epidemice grassari, sed inprimis etiam, experientia teste dentitionis difficultatem comitari, si consensus lege ipsi respirationis nerui tenduntur & vellicantur. Neque raro eueniunt a variolis & morbillis improuide tractatis, & quando, superato jam morbo, nec alui libertas, nec insensibilis transspiratio debito modo promouetur; vel etiam, si acris quaedam excrementitia materia in erysipelate, purpura, crusta lactea, &c. ad interiora fuerit repulsa. Tum enim ab humore viscido, acri, libenter pulmonum infarctus, & molestae neruorum pulmonalium irritationes, quae asthma & tussim concitant, produci solent. Denique, inprimis etiam haec mala solent affligere, ob nimiam ventriculi inflationem, a lacte viscido ibi copiose stagnante, liberumque diaphragmatis descensum impediente inductam: vnde etiam non raro vsu venit, quod vomitus vel sponte obortus, vel arte prouocatus tam tussientibus, quam aegre spirantibus exoptatum ferat leuamen. Quoad sanationem tussis & asthmatis haec maxime -- Guratio tenenda erunt, quod interius absorbentia, cum puluere radicis ireos Florentinae, glyzyrrhizae, spermate ceti & saccharo canto data, item elixir balsamicum, ex tinctura tartari, essentia myrrhae, croci, nucistae, corticum auranCip. XIII. De aliis infantum morbis. rantior. & spiritu salis ammoniaci anisato confectum insigniter prosint. In subiectis vero sensibilioribus, & vbi malum potius a materia acri neruos pneumonicos irritante, quam ab humorum visciditate subortum sustentatumque fuerit, rectius adhuc elixir pectorale temperatius, quod extracti croci grana IV.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
