# Medicina rationalis systematica. Supplementum 101

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/101
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/101

in aquae veronicae & hyssopi vncia dimidia soluta, atque syrupi papaueris albi drachmas duas habet, in debita dosi propinatur. Quodsi vero tussis contumax sicca a lympha acriori, laryngem irritante, sub inclementi coelo prouenit, atque pectus humoribus ita prorsus infarcitur, vt nihil fere per screatum reddi queat, optime tunc, ad acrimoniam demulcendam, sperma ceti in iusculo oblatum confert, vel illud ipsum cum oleo amygdalarum dulcium, saccharo canto, syrupo violarum, & guttulis aliquot olei anisi in electuarium redactum subinde poterit exhiberi, superbibendo decoctum auenae calidum. XVI. Si forte asthma cum tussi coniunctum ab inflatione ventriculi & lacte coagulato, stagnante & neruos praecordiales vellicante dependet, cum fructu saepius lene emeticum, ex aliquot granis rad. ipecacuannae cum aqua infusis porrigitur. Quem etiam vsum clysteres emollientes & carminatiui, qui flatibus infra exitum parant, saepius praestare solent. §. XVII. Si repulsa materia acris excrementitia ansam malo suppeditat, praeter interna diaphoretica non contemnendi vsus sunt vesicatoria nuchae apposita. Extrinsecus vero in hisce pectoris affectibus inunctiones cum axungia humana & spiritu salis ammoniaci factae optimas ferunt suppetias. §. XVIII. CAP. XIII. De aliis infanium merbis. §. XVIII. Achores, vari & tinea tubercula sunt vlcerosa a Achorum, vitio & corruptione seri salsi viscidi in glandulis tubulis tineae &c. que subcutaneis subsistentis oriunda, quae plerumque a nicausae mia voracitate, lacte nutricis corrupto, & suppressa per frigus admissum transpiratione suam nanciscuntur originem. Quod similiter de parotidibus auribusque & oculis manantibus valet. §. XIX.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
