# Medicina rationalis systematica. Supplementum 105

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAPVT XIII. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/105
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/105

Quare etiam non raro vsu venire solet, vt eiusmodi frequentes alui deiectiones non solum grauiores partium neruosarum spasmos ac dolores, e. gr. ex dentitione difficili comitentur, verum etiam atrophicis & paralyticis valde familiares sint. §. XTVIII. Licet vero sordidum hoc malum tum infanti laboranti, tum etiam aliis valde sit molestum, saepeque timorem mali euentus iniiciat; minime tamen statim debet sisti, praesertim si illud bene ferant pueri, nec inquietudine, vigiliis, ventris torsione, atrophia, aliisque signis opem sibi ferendam expetant. Quod vero si accidit, primo omnium ad lac nutricis, si adhuc sugitur, est respiciendum, atque nutrix, mali causam fouens, permutanda, substituendo in eius locum ptisanam cum succo cydoniorum roboratam, vel iuscula gallinacea cum oryza & milio decocta. §. XXIX. Ipsi infanti laboranti pulueres ex bolo armena, succino & lap. cancror, cum aliquot granis cort. cascarillae interne dati prosunt, quibus etiam pro circumstantiarum ratione, si dolores intestinorum concurrunt, tertia pars grani theriacae coel. pro dosi commode potest addi. Extrinsecus autem linimentum ex olei nucistae expressi iesmini ana vncia dimidia, balsami Peruuiani drachmis duabus, oleique menthae drachma vna compositum, ventrique calide inunctum prodesse memini. §. XXX. Praeter haec vero in tali morbi statu insignis est vsus clysterum. ex sero lactis dulci cum milio & orvza cocto & transcolato paratorum, quae simul tenesmum, frequentissiCAP. XIII. De aliis infantum morbis. me iunctum egregie solantur; licet etiam huic ipsi diutius duranti optime & quasi specifice prosint suppositoria, ex vitello oui assato, cum croco, thure & vno grano opii conflata. §. XXXI. Atque haec sunt, quae de morbis infantum praecipuis Conclusis, cum B. L. communicare volui. Deus O. M. qui optime nouit, quod ego, praeter sui gloriam, artis nostrae salutaris incrementum & aegrotantium commodum nihil curae cordique habuerim, haec omnia reddat salutaria, vt suo tempore fructus ferant vberrimos.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
