Latin
OBSERVATIO I
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 106
Unproofread scanNot analysed yet
OBSERVATIO I. Infans erat octo circiter mensium, qui sanus &ve Varia pagetus, praeter omnem spem &exspectationem variis ad ibemata ex fligebatur symptomatibus. Noctes enim ducebat aut pla- dentitione difficili. ne insomnes, aut certe inquietas, &propter crebriores corporis iactationes valde turbulentas, genae rubebant, ardentem exspirabat spiritum, digitos ori saepius admouebat, &praeter gingiuarum tumorem caloremque, vehementi tussi, respiratione difficili &aestu interno cruciabatur: vnde parentes permoti me in consilium protinus Ego vero, quum singula haec adhibendum statuebant. mala a doloribus, ob difficiliorem dentium proruptionem obortis deriuanda esse crederem; auctor eram, vt aliquoties in die sex circiter grana pulueris Marchionis cinnabari remixti cum quinque guttulis liquoris mei anodyni ex aqua florum tiliae, &cerasorum nigr. offerrerentur; extrinsecus autem carni gingiuarum dolenti leniter anodyna ac demulcentia, vt butyrum insulsum cum succo hyosciami subactum, vel cremor lactis cum succo cancrorum fluuiatilium &nitri pauxillo remixtus, inungerentur. Aluus, quae diutius iusto clausa fuerat, reserebatur clystere emolliente oleoso, &ad aestum sitimque nimam restinguendam interdum emulsio quaedam, ex semin. IV. frigidis, semine papaueris &aquis analepticis parata interponebatur.