# Medicina rationalis systematica. Supplementum 106

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, OBSERVATIO I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/106
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/106

OBSERVATIO I. Infans erat octo circiter mensium, qui sanus & ve Varia pagetus, praeter omnem spem & exspectationem variis ad ibemata ex fligebatur symptomatibus. Noctes enim ducebat aut pla- dentitione difficili. ne insomnes, aut certe inquietas, & propter crebriores corporis iactationes valde turbulentas, genae rubebant, ardentem exspirabat spiritum, digitos ori saepius admouebat, & praeter gingiuarum tumorem caloremque, vehementi tussi, respiratione difficili & aestu interno cruciabatur: vnde parentes permoti me in consilium protinus Ego vero, quum singula haec adhibendum statuebant. mala a doloribus, ob difficiliorem dentium proruptionem obortis deriuanda esse crederem; auctor eram, vt aliquoties in die sex circiter grana pulueris Marchionis cinnabari remixti cum quinque guttulis liquoris mei anodyni ex aqua florum tiliae, & cerasorum nigr. offerrerentur; extrinsecus autem carni gingiuarum dolenti leniter anodyna ac demulcentia, vt butyrum insulsum cum succo hyosciami subactum, vel cremor lactis cum succo cancrorum fluuiatilium & nitri pauxillo remixtus, inungerentur. Aluus, quae diutius iusto clausa fuerat, reserebatur clystere emolliente oleoso, & ad aestum sitimque nimam restinguendam interdum emulsio quaedam, ex semin. IV. frigidis, semine papaueris & aquis analepticis parata interponebatur.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
