Latin
OBSERVATIO. II
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 109
Unproofread scanNot analysed yet
Decimus mensis varia symptomata dentientibus familiaria, vt alui difficultatem, ventris tormina, noctes inquietas, febriculam cum siti, inappetentiam, gingiuarum ruborem &sensibilitatem &c. vna secum attuiit. At vero, postquam prouisis omnibus, quae necessaria videri poterant, remediis, vndecimo mense duo dentes ex inferiori maxilla prorupuerant, omnia reddebantur mitiora; praesertim cum ante anni ad finem properantis exitum, superior quoque maxilla duos denticulos in conspectum daret. Circa alterius anni initium, pereunte paululum appetentia &colore faciei viuido, pone aurem dextram defluxio quaedam humida apparuit, &ablactatione deinceps instituta, ob mutatam victus rationem, varia iterum pathemata, vt inquietudines &spasmi internarum partium, quas conuulsiones internas appellitant, accesserunt. Inprimis autem asthma cum difficili respiratione &tussicula per periodos redeunte coniunctum se adsociauit, quod plus minus vrgens, &sub decubitu in latus dextrum paullummodo mitigatum vsque nunc omnia medicamenta resoluentia &temperantia penitus elusit. Praeter haec vero notari meretur, quod serenissimus a prima teneritudine mucosis vomitibus &spontaneis alui deiectionibus creberrime fuerit obnoxius, eodemque fine, ad corrigendas euacuandasque sordes multis syrupis laxantibus, clysteribus, globulisque moschatis &aliis medicamentis tractatus. Nunc tandem, quum in eo est, vt alter dentitionis terminus appropinquet, &metus sit, ne pristina mala vel recrudescant, vel praesentia augeantur; meum serenissimi parentes consilium de principis cura imposterum rite habenda postularunt.