# Medicina rationalis systematica. Supplementum 109

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, OBSERVATIO. II. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/109
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/109

Decimus mensis varia symptomata dentientibus familiaria, vt alui difficultatem, ventris tormina, noctes inquietas, febriculam cum siti, inappetentiam, gingiuarum ruborem & sensibilitatem &c. vna secum attuiit. At vero, postquam prouisis omnibus, quae necessaria videri poterant, remediis, vndecimo mense duo dentes ex inferiori maxilla prorupuerant, omnia reddebantur mitiora; praesertim cum ante anni ad finem properantis exitum, superior quoque maxilla duos denticulos in conspectum daret. Circa alterius anni initium, pereunte paululum appetentia & colore faciei viuido, pone aurem dextram defluxio quaedam humida apparuit, & ablactatione deinceps instituta, ob mutatam victus rationem, varia iterum pathemata, vt inquietudines & spasmi internarum partium, quas conuulsiones internas appellitant, accesserunt. Inprimis autem asthma cum difficili respiratione & tussicula per periodos redeunte coniunctum se adsociauit, quod plus minus vrgens, & sub decubitu in latus dextrum paullummodo mitigatum vsque nunc omnia medicamenta resoluentia & temperantia penitus elusit. Praeter haec vero notari meretur, quod serenissimus a prima teneritudine mucosis vomitibus & spontaneis alui deiectionibus creberrime fuerit obnoxius, eodemque fine, ad corrigendas euacuandasque sordes multis syrupis laxantibus, clysteribus, globulisque moschatis & aliis medicamentis tractatus. Nunc tandem, quum in eo est, vt alter dentitionis terminus appropinquet, & metus sit, ne pristina mala vel recrudescant, vel praesentia augeantur; meum serenissimi parentes consilium de principis cura imposterum rite habenda postularunt.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
