# Medicina rationalis systematica. Supplementum 11

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, CAPVT I. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/11
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/11

§. III. Sic igitur ex HIPPOCRATE puerorum morbos enarrauimus praecipuos, quorum nonnulli quidem per se statim patent, nonnulli autem difficilius cognoscuntur: quare proxime iam suppeditanda etit accuratior illorum diagnosis; quae tamen adeo difficilis, abscondita & inexpedita est, vt saepe vel oculatissimi in diiudicando hallucinentur. Neque enim pueruli ipsi, ob vocis articulatae defectum morbi sui indolem & nocendi potentiam nobis possunt enarrare; neque ex vrina vel curiosissime examinata, neque ex pulsuum ictibus, vel accuratissime obseruatis, neque tandem ex habitu externo, qui vt facile in peius, ita subito in melius mutatur, firmum stabileque iudicium potest desumi. Nam vrinae minimorum recte valentium, perinde ac morbo quodam laborantium, saepe sunt crassae & turbidae, & pulsus ab innumeris fere causis potest mutari, & vel accelerari, vel retardari, vt explorantibus plerumque imponat. Ne tamen vtraque ex parte dubius relinquatur artifex, mulierculae adstantes, quae curam pusillorum gerunt, probe sunt explorandae: an infantes eiulatus edant, corpus inquieti iactitent, & vigiles diem noctemque transigant; an ructus siue acidos, siue nidorosos explodant, vomendi conatus ipsosue vomitus, & quales habeant; an singultu, neruorumque agitationibus conuellantur, an tussi & respirandi difficultate laborent, an flatus & feces libere dimittant, quem excrementa colorem referant, quam consistentiam habeant, & similia? Praeter haec vero, inquirenti medico permultum accendetur lucis, si corpus a capite ad calcem inspiciens probe examinet: an extrinsecus rubedo cuiusdam partis inflammatoria, an quaedam exanthematum species, aut aliud vitium CAP. I. De morbis infantum in genere. vitium se manifestet; item si ore diducto disquirat, num feruidum halitum tenelli emittant, fauces pustulis obsessas habeant, vel gingiuarum quadam intumescentia & phlegmone laborent. Siquidem ex his omnibus, tanquam ex principiis cognitis ad incognita non obscure licet concludere.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
