Latin
OBSERVATIO. IV
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 116
Unproofread scanNot analysed yet
Sed vt mater quoque paululum adiuta lactationi denuo apta redderetur, equidem ipsi ad complacandos spasmos, puluerem praecipitantem nitrosum cum liquore anodyno ex aqua aliquoties sumendum, sordesque biliosas cum puluere rhabarbarino euacuandas commendabam: atque haec omnia tam felici euentu, vt mater cum Ne vero inprole sua integrae restitueretur sanitati. fanti noua pertimescenda essent mala, ablactationem tamdiu differendam praecipiebam, donec pusillus, viribus sensim receptis, perferendae victus mutationi suppar videretur.