# Medicina rationalis systematica. Supplementum 116-2

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/116-2
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/116-2

EPICRISIS. Summam meretur admirationem, qui fiat, vt infans incolumis & perfecte sanus a folo lacte matris atque nutricis vel iracundae, vel terrore quodam perculsae, in gravissimas adflictiones intestinorum spasmodicas & motus epileptico-conuulsiuos cum plenaria sanitatis euersione, ipsoque mortis periculo tam repente coniici queat. Tametsi vero causae tam funestorum euentuum paulo abstrusioris sint indaginis, nec facile vllius hominis ratio adsequi valeat, quomodo vehementiores animi adfectus non solum in corpus, quod percellunt, verum etiam in aliena, quibus lac tantummodo sugendum datur, tam grauiter operari queant: medico tamen sufficiat, si decenti auxilio pessimorum effectuum noxas commode propulsare nouerit. Agunt enim animi adfectus instar venenorum celerrime non tam in fluida, vt in sanguinem & humores, sed potius in solidas, easque motrices corporis partes, quas subinde ad vehementissimas constrictiones spasticas animant; vnde dein omnes oeconomiae vitalis motus non possunt non insigniter laedi. Quae cum ita sint, in tali casu nihil medenti prius, nihil posterius esse debet, quam vt nimios spasmos, qui praecipue sensibilem ventriculi & intestinorum tractum afficiunt, blande componere, & turbatos solidorum motus ad temperiem reducere studeat. quod a nobis optime praestitum est per appropriata antispasmodica, tam interne oblata, quam extrinsecus adhibita, quorum vsum ipse laetissimus mali euentus comprobauit.

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
