Latin
EPICRISIS
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 120
Unproofread scanNot analysed yet
Breui enim ante mortem interuallo in hisce, similibusque adfectibus saeuissimae intestinorum conuulsiones &spasmi accedunt, qui altera ex parte constrictionem ex altera vero flatulentam distensionem inducendo, sanguinem hinc inde ad stasin inflammatoriam, indeque pendentem sphacelum disponere solent. Imo a tali perturbato sanguinis circulo, nec caput &pulmones sunt immunes, sed in his quoque, variae naturalis status laesiones &in dextro cordis ventriculo sanguinis coagulati grumi saepe saepius deprehenduntur; licet in praesenti sectionis historia nulla cordis &pulmonum facta fuerit mentio. Haec autem allegata mortis causa a causa morbi &symptomatum longissime differt, quam equidem natiuae intestinorum angustiae, vt quidam putarunt, ideo tribuere nollem; quoniam, si haec connata fuisset, a prima natiuitate crebriores morborum insultus debuissent accedere nec forsan optimus puerulus ad tantam, licet breuissimam, aetatem potuisset pertingere. Multo magis veritati admodum consentaneum videtur, quod sanguinis &humorum dyscrasia, quae antea purpuram, lippitudinem &achores induxit, nunc ob incongruam diaetam, forteque prohibitam transpirationem, ad intestina magis conuersa grauissimos ibi spasmos &inflationes produxerit; vnde, suspenso circulationis aequilibrio, inflammatio, prognata fuerunt. sphacelus &ipsa demum mors OBSER(Hoffin. Med. Syst. Supplem.)