# Medicina rationalis systematica. Supplementum 120

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum, EPICRISIS. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/120
JSON: https://interlinea.aeterna-institute.org/api/v1/library/latin/friedrich-hoffmann/medicina-rationalis-systematica-supplementum/120

Breui enim ante mortem interuallo in hisce, similibusque adfectibus saeuissimae intestinorum conuulsiones & spasmi accedunt, qui altera ex parte constrictionem ex altera vero flatulentam distensionem inducendo, sanguinem hinc inde ad stasin inflammatoriam, indeque pendentem sphacelum disponere solent. Imo a tali perturbato sanguinis circulo, nec caput & pulmones sunt immunes, sed in his quoque, variae naturalis status laesiones & in dextro cordis ventriculo sanguinis coagulati grumi saepe saepius deprehenduntur; licet in praesenti sectionis historia nulla cordis & pulmonum facta fuerit mentio. Haec autem allegata mortis causa a causa morbi & symptomatum longissime differt, quam equidem natiuae intestinorum angustiae, vt quidam putarunt, ideo tribuere nollem; quoniam, si haec connata fuisset, a prima natiuitate crebriores morborum insultus debuissent accedere nec forsan optimus puerulus ad tantam, licet breuissimam, aetatem potuisset pertingere. Multo magis veritati admodum consentaneum videtur, quod sanguinis & humorum dyscrasia, quae antea purpuram, lippitudinem & achores induxit, nunc ob incongruam diaetam, forteque prohibitam transpirationem, ad intestina magis conuersa grauissimos ibi spasmos & inflationes produxerit; vnde, suspenso circulationis aequilibrio, inflammatio, prognata fuerunt. sphacelus & ipsa demum mors OBSER(Hoffin. Med. Syst. Supplem.)

---

Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum. Text: NOSCEMUS Digital Sourcebook (Universität Innsbruck), CC BY 4.0. Changes: page furniture removed and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by/4.0/). Source: https://wiki.uibk.ac.at/noscemus/Medicina_rationalis_systematica.
