Latin
OBSERVATIO VI
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 122
Unproofread scanNot analysed yet
Vix autem melius symptomatibus ex retrocedente cutis impuritate oriundis succurritur, quam si nociuam materiam ad corporis habitum reuocare annitimur. Id quod in subiectis paulo habitioribus externa epispastica leniterque vesicantia, in teneris autem calidae frictiones &interne pulueres bezoardici cum infusis theiformibus &diapnoico regimine dati commodissime praestant, vt deinceps remedia, specifica quadam virtute spasmos sedantia felicius adhiberi possint, inter quae maxime mixturae ex aquis antepilepticis, specifico cephalico, puluere marchionis, liquore meo anodvno vno moschi grano, &syrupo poeoniae conflatae apud infantes laudem merentur.