Latin
OBSERVATIO VII
Friedrich Hoffmann, Medicina rationalis systematica. Supplementum 123
Unproofread scanNot analysed yet
Sed nihilominus, redeunte vomendi conatu, inter sumHO a summas anxietates &suffocationis periculum nihil prope materiae viscosae vomitu reddere poterat; vnde conuulius miserrime habebat. EPICRISIS. Dicti hi affectus pro causa agnoscunt ventriculum, tenaci humorum saburra repletum atque distentum; vnde nerui praecordiales vellicati spirandi angustiam cum suffocationis metu &conuulsiuis artuum tractionibus inducunt. Quae vero si praesto sunt mala, vix melior datur medela, ac si viscidorum humorum colluuiem per lene emeticum, in fufficienti liquidi quantitate solutum exterminare contendimus. Quo fine pro diuersa aetatis ratione tertiam vel dimidiam partem grani tartari emetici, in aqua cinamomi soluti, vel aliquot grana radicis ipecacuannae cum aqua calida infusa, vel etiam, vt nonnullorum mos est, oxymel squilliticum subinde propinare expedit. Nec facile in tenellis succulentioribus reformidanda est emetici oblatio, vt potius mirabiles in sanando effectus ab iisdem tempestiue adhibitis saepissime obseruentur, &postea remedia blande resoluentia, vt pulueres ex solutionis oculor. cancri &radicis ari granis tribus, rad. ireos Florentinae, antimonii diaphoretici &sacchari granis duobus parati, subiunctis infusis herbarum pectoralium calidis, longe praestantiorem habeant vsum. OBSERVATIO. VIII. infans vnius anni, nutrice vsus morbosa, &ob vitam sedentariam, parciorem potum &acidorum inter cibos vsum spisso crassiorique lacte repleta, inopinato quondam grauibus ventris torminibus, alui obstructione &insigni abdominis a flatibus distensione adficiebatur. Remittebat quidem malum conuenienti medicina tractatum, sed ingens abdominis tumor relinquebatur, qui ad cordis vsque vique scrobiculum, &hypochondrii latera extensus tanta duritie pollebat, vt digitis vix cederet.